C: IULIUS CAESAR COMMEMTARIORUM BELLI GALLICI V (1) L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat, uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. earum modum formamque demon strat. ad celeritatem onerandi subductionisque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consue vimus, atque id eo magis, quod propter crebras commu tationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cogno verat, ad onera ac multitudinem iumentorum transpor tandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem humilitas multum adiuvat. ea, quae sunt usui ad arman das naves, ex Hispania apportari iubet. ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque para tos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satis facere. accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. iis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment poenamque constituant. (2) His confectis rebus conventibusque peractis in ci teriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. eo cum venisset, circumitis omnibus hi bernis singulari militum studio in summa rerum omnium inopia circiter sescentas eius generis, cuius supra demon stravimus, naves et longas duodetriginta invenit in structas neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possint. conlaudatis militibus atque iis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commo dissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, cir citer milium passuum XXX transmissum a continenti. huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad con cilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur. (3) Haec civitas longe plurimum totius Galliae equi tatu valet magnasque habet copias peditum Rhenum que, ut supra demonstravimus, tangit. in ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix. ex quibus alter, simulatque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur, ostendit. at Indutiomarus equitatum pedi tatumque cogere iisque, qui per aetatem in armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare insti tuit. sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate, et auctoritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exer citus perterriti, ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, Indutiomarus veritus ne ab omnibus dese reretur, legatos ad Caesarem mittit: sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civi tatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur; itaque civitatem in sua potestate esse seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum et suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum. (4) Caesar etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus rebus ad Britannicum bellum comparatis, Indutioma rum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit. his ad ductis, in iis filio propinquisque eius omnibus, quos nomi natim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatus que est uti in officio maneret; nihilo tamen setius princi pibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cinge torigi conciliavit, quod cum merito eius ab se fieri intelle gebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctori tatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egre giam in se voluntatem perspexisset. id factum graviter tulit Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit. (5) His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. ibi cognoscit LX naves, quae in Mel dis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse. reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. eodem equitatus totius Galliae con venit numero milia quattuor principesque ex omnibus civitatibus. ex quibus perpaucos quorum in se fidem per spexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod cum ipse abesset, motum Galliae verebatur. (6) Erat una cum ceteris Dumnorix Haeduus, de quo a nobis antea dictum est. hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupi dum imperii, magni animi, magnae inter Gallos auc toritatis cognoverat. accedebat huc, quod iam in concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Haedui graviter ferebant neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod in suetus navigandi mare timeret, partim quod religioni bus impediri sese diceret. posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent; metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae inter ficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret; fidem reliquis interponere, ius iurandum pos cere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent. haec a compluribus ad Caesarem deferebantur. (7) Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Hae duae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterren dum, quibuscumque rebus posset, Dumnorigem statue bat; at, quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam, uti in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret. tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque con scendere naves iubet. at omnium animis impeditis Dum norix cum equitibus Haeduorum a castris insciente Cae sare domum discedere coepit. qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus qui praesentis imperium neglexisset. ille autem revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civi tatis. illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt. at equites Haedui ad Caesarem omnes revertuntur. (8) His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei frumentariae provideret, quaeque in Gallia gererentur cognosceret, consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti relinquebat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media cir citer nocte vento intermisso, cursum non tenuit et lon gius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relic tam conspexit. tum rursus aestus commutationem secu tus remis contendit, ut eam partem insulae caperet. qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vec toriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. acces sum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus. sed ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo con venissent, multitudine navium perterritae, quae cum anno tinis privatisque, quas sui quisque commodi causa fece rat, amplius octingentae uno erant visae tempore, ab litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant. (9) Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae con sedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinque bat. ei praesidio navibusque Q. Atrium praefecit. ipse noc tu progressus milia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. illi equitatu atque essedis ad flumen pro gressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere muni tum, quem domestici belli, ut videbatur, causa iam ante praeparaverant; nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. ipsi ex silvis rari propugna bant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. at milites legionis septimae testudine facta et aggere ad munitiones adiecto locum ceperunt eosque ex silvis ex pulerunt paucis vulneribus acceptis. sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam igno rabat, et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat. (10) Postridie eius diei mane tripertito milites equites que in expeditionem misit, ut eos qui fugerant perseque rentur. his aliquantum itineris progressis cum iam ex tremi essent in prospectu, equites a Q. Atrio ad Cae sarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litus eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsiste rent neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse in commodum acceptum. (11) His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex nuntiis litterisque cogno verat, coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; Labieno scribit ut quam plurimas possit iis legionibus, quae sint apud eum, naves instituat. ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissi mum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. in his rebus circiter dies X consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit, ipse eodem unde redierat proficiscitur. eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum conve nerant summa imperii bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. huic superiore tem pore cum reliquis civitatibus continentia bella inter cesserant. sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant. (12) Britanniae pars interior ab iis incolitur quos na tos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant_qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt_ et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coepe runt. hominum est infinita multitudo creberrimaque aedi ficia fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens. utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in mariti mis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur impor tato. materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi volup tatisque causa. loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus. (13) Insula natura triquetra, cuius unum latus est con tra Galliam. huius lateris alter angulus, qui est ad Can tium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. hoc latus pertinet circiter milia passuum quingenta. alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem. qua ex parte est Hibernia insula, dimidio minor ut existimatur quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. in hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scrip serunt dies continuos XXX sub brumam esse noctem. nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. tertium est contra sep tentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angu lus lateris maxime ad Germaniam spectat. hoc milia pas suum octingenta in longitudinem esse existimatur. ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium pas suum. (14) Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Can tium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. interiores pleri que frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pelli busque sunt vestiti. omnes vero se Britanni vitro infi ciunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horri biliores sunt in pugna adspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. uxores habent deni duodenique inter se com munes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis. sed si qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est. (15) Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint. sed compluribus interfectis cupi dius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. at illi inter misso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subito se ex silvis eiecerunt impe tuque in eos facto, qui erant in statione pro castris con locati, acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare, atque his primis legionum duarum, cum eae perexiguo intermisso loci spatio inter se consti tissent, novo genere pugnae perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes recepe runt. eo die Q. Laberius Durus tribunus militum inter ficitur. illi pluribus submissis cohortibus repelluntur. (16) Toto hoc in genere pugnae cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros prop ter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam con sulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dis pari proelio contenderent. equestris autem proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. accedebat huc ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque disposi tas haberent atque alios alii deinceps exciperent integri que et recentes defatigatis succederent. (17) Postero die procul a castris hostes in collibus con stiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt. sed meridie cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent. nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legio nes viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia dis cesserunt, neque post id tempus umquam summis nobis cum copiis hostes contenderunt. (18) Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. his rebus cognitis a perfugis captivisque Caesar praemisso equi tatu confestim legiones subsequi iussit. sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent. (19) Cassivellaunus ut supra demonstravimus omni de posita spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, mili bus circiter quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat locisque impe ditis ac silvestribus se occultabat atque iis regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homi nes ex agris in silvas compellebat et, cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros effunderet, omnibus viis semitisque notis essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equi tum cum his confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat. relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur et tantum agris vastan dis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum in labore atque itinere legionarii milites efficere poterant. (20) Interim Trinovantes, prope firmissima earum re gionum civitas_ex qua Mandubracius adulescens Cae saris fidem secutus ad eum in continentem venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat_, lega tos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos; petunt ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. his Caesar imperat obsides XL frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt. (21) Trinovantibus defensis atque ab omni militum in iuria prohibitis Cenimagni Segontiaci Ancalites Bibroci Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt. ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit. oppidum au tem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. eo proficiscitur cum legionibus. locum reperit egregie natura atque opere munitum. tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. magnus ibi numerus pecoris repertus multique in fuga sunt com prehensi atque interfecti. (22) Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix Carvilius Taximagulus Segovax, nuntios mittit atque his imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. ii cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum inter fectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolu mes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam per motus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Com mium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat, et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britan nia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassi vellauno ne Mandubracio neu Trinovantibus noceat. (23) Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. his deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum repor tare instituit. ac sic accidit uti ex tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret, desideraretur, at ex iis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur_et prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas curaverat numero LX_perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur. quas cum aliquamdiu Caesar frustra expectasset, ne anni tem pore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites conlocavit ac sum ma tranquillitate consecuta secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit. (24) Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia prop ter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legio nesque in plures civitates distribuere. ex quibus unam in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in Nervios Q. Ciceroni, tertiam in Essuvios L. Roscio; quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Trevero rum hiemare iussit; tres in Belgio conlocavit; his M. Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Tre bonium legatos praefecit. unam legionem, quam proxi me trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. his mili tibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. ad hunc modum distributis legio nibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit. atque harum tamen omnium legionum hi berna praeter eam, quam L. Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus pas suum centum continebantur. ipse interea, quoad legiones conlocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit. (25) Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat. tertium iam hunc annum re gnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus interfecerunt. defertur ea res ad Caesarem. ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, L. Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare, quorumque opera cognoverit Tasgetium interfectum, hos compre hensos ad se mittere. interim ab omnibus legatis quae storibusque quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum. (26) Diebus circiter quindecim, quibus in hiberna ven tum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco. qui cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnanda vene runt. cum celeriter nostri arma cepissent vallumque ascendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emis sis equestri proelio superiores fuissent, desperata re ho stes suos ab oppugnatione reduxerunt. tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad conloquium pro diret: habere sese quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent. (27) Mittitur ad eos C. Arpinius eques Romanus, fami liaris Titurii, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat. apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Atuatucis finitimis suis pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius a Caesare remissi essent, quos Atuatuci ob sidum numero missos apud se in servitute et catenis tenu issent. neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo, quam ipse in multitudinem. civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. id se facile ex humili tate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alteri legioni subsidio venire posset. non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videre tur. quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris; monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. magnam manum Germanorum conductam Rhenum trans isse; hanc adfore biduo. ipsorum esse consilium, velintne prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab iis absit. illud se polliceri et iure iurando con firmare, tutum iter per suos fines daturum. quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. hac oratione habita discedit Ambiorix. (28) Arpinius et Iunius, quae audierant, ad legatos de ferunt. illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dice bantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos existit controversia. L. Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant; quantasvis, magnas etiam copias Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant; rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus inlatis fortissime sustinuerint; re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia; postremo quid esset levius aut turpius quam auctore hoste de summis rebus capere consilium? (29) Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent, aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. brevem consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiundi Tasgetii consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos. sese non hostem auctorem, sed rem spectare; subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. postremo quis hoc sibi persuaderet sine certa spe Ambio rigem ad eius modi consilium descendisse? suam senten tiam in utramque partem esse tutam; si nihil sit durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiat, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem haberet exitum? in quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda. (30) Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, 'vincite' inquit 'si ita vultis' Sabinus et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; 'neque is sum' inquit 'qui gra vissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent; qui si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis con iuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe a ceteris aut ferro aut fame intereant.' (31) Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrum que et orant ne sua dissensione et pertinacia rem in sum mum periculum deducant; facilem esse rem, seu maneant seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac pro bent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. res disputatione ad mediam noctem perducitur. tandem dat Cotta permotus manus, superat sententia Sabini. pronuntiatur prima luce ituros. consumitur vigiliis reli qua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hiber norum relinquere cogeretur. omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur et languore militum et vigiliis periculum augeatur. prima luce sic ex castris proficiscun tur ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo ag mine maximisque impedimentis. (32) At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigi liisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspec tabant, et cum se maior pars agminis in magnam con vallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium commit tere coeperunt. (33) Tum demum Titurius, ut qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec ta men ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque iis accidere consuevit qui in ipso negotio consilium capere coguntur. at Cotta qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profec tionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti de erat, et in appellandis cohortandisque militibus impera toris et in pugna militis officia praestabat. cum propter longitudinem agminis minus facile per se omnia obire et quid quoque loco faciendum esset providere possent, iusserunt pronuntiari, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit. nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pug nam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. praeterea accidit_ quod fieri necesse erat_ut vulgo milites ab signis disce derent, quaeque quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur. (34) At barbaris consilium non defuit. nam duces eorum tota acie pronuntiari iusserunt, nequis ab loco discederet; illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent; proinde omnia in victoria posita existimarent. %erant et virtute et numero pugnandi pares%. nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quo tiens quaeque cohors procurreret, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet ut procul tela coniciant neu propius accedant, et quam in partem Romani impetum fecerint cedant; levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil his noceri posse; rursus se ad signa recipientes inse quantur. (35) Quo praecepto ab iis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. interim eam par tem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipere. rursus cum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant, et ab iis qui cesserant et ab iis qui proximi steterant circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur neque a tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. tamen tot incommodis conflictati multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum committebant. tum T. Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; Q. Lucanius eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; L. Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans adversum os funda vulneratur. (36) His rebus permotus Q. Titurius cum procul Am biorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. ille appellatus respondet: si velit secum conloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri inque eam rem se suam fidem interponere. ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una conloquantur; spe rare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perse verat. (37) Sabinus, quos in praesentia tribunos militum cir cum se habebat, et primorum ordinum centuriones se sequi iubet, et cum propius Ambiorigem accessisset, ius sus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat. interim dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. tum vero suo more vic toriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi. ex quibus L. Petro sidius aquilifer, cum magna multitudine hostium pre meretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. illi aegre ad noctem oppu gnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. pauci ex proelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt. (38) Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equi tatu in Atuatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatum que se subsequi iubet. re demonstrata Atuatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant; interfectos esse legatos duos magnamque partem exer citus interisse demonstrat; nihil esse negotii subito oppres sam legionem, quae cum Cicerone hiemet, interfici. se ad eam rem profitetur adiutorem. facile hac oratione Nerviis persuadet. (39) Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas possunt manus cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, nondum ad eum fama de Titurii morte perlata. huic quo que accidit_quod fuit necesse_ut nonnulli milites qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. his circum ventis magna manu Eburones, Nervii, Atuatuci atque horum omnium socii clientesque legionem oppugnare incipiunt. nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant. (40) Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone lit terae, magnis propositis praemiis, si pertulissent; ob sessis omnibus viis missi intercipiuntur. noctu ex ea ma teria quam munitionis causa comportaverant, turres ad modum centum viginti excitantur; incredibili celeritate, quae deesse operi videbantur, perficiuntur. hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. a nostris eadem ratione qua pridie, resistitur. hoc idem reliquis deinceps fit diebus. nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur. quaecum que ad proximi diei oppugnationem opus sunt, noctu com parantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. ipse Cicero, cum tenu issima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tem pus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur. (41) Tum duces principesque Nerviorum, qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant, conloqui sese velle dicunt. facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum trans isse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. addunt etiam de Sabini morte; Ambiorigem ostentant fidei fa ciundae causa. errare eos dicunt, si quicquam ab iis prae sidii sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere con suetudinem nolint; licere illis per se incolumibus ex hiber nis discedere et, quascumque in partes velint, sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani ullam accipere ab hoste armato condicionem; si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia quae petierint impetraturos. (42) Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum X et fossa pedum XV hiberna cingunt. haec et superiorum annorum consuetudine a nobis cognoverant et quosdam de exer citu nacti captivos ab his docebantur. sed nulla ferra mentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gla diis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. qua quidem ex re hominum mul titudo cognosci potuit; nam minus horis tribus milium pedum XV in circuitu munitionem perfecerunt. reliquis diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt. (43) Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et iacula ferve facta in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem castrorum locum distu lerunt. hostes maximo clamore, sicuti parta iam atque explorata victoria, turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. at tanta militum virtus at que ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premeren tur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam ac tum omnes acerrime fortissimeque pugna rent. hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum, tertiae cohortis centurio nes ex eo quo stabant loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes si introire vellent vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati turrisque succensa est. (44) Erant in ea legione fortissimi viri centuriones qui iam primis ordinibus adpropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. hi perpetuas inter se controversias habe bant, uter alteri anteferretur, omnibusque annis de loco summis simultatibus contendebant. ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, 'quid dubitas' inquit 'Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis ex spectas? hic dies de nostris controversiis iudicabit.' haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque hostium pars confertissima est visa, inrumpit. ne Vorenus quidem sese tum vallo continet, sed omnium veritus existimatio nem subsequitur. mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes inmittit atque unum ex multitudine procurren tem traicit. quo percusso exanimatoque hunc scutis pro tegunt hostes, in illum universi tela coniciunt neque dant progrediendi facultatem. transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum impeditumque hostes circumsistunt. succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit; illum veruto trans fixum arbitrantur. Vorenus gladio rem comminus gerit atque uno interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius instat, in locum inferiorem deiectus concidit. huic rursus circumvento subsidium fert Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude intra munitiones se recipiunt. sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur. (45) Quanto erat in dies gravior atque asperior oppu gnatio et maxime, quod magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mitte bantur. quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. erat unus intus Ner vius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima ob sidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem prae stiterat. hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. has ille iaculo inligatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit. ab eo de periculis Cice ronis legionisque cognoscitur. (46) Caesar acceptis litteris hora circiter undecima diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se ve nire. exit cum nuntio Crassus. alterum ad C. Fabium lega tum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. scribit Labieno, si rei publicae commodo facere possit, cum legione ad fines Nerviorum veniat. reliquam partem exercitus quod paulo aberat longius, non putat expectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis cogit. (47) Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi ad ventu certior factus eo die milia passuum XX progreditur. Crassum Samarobrivae praeficit legionemque ei attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, lit teras publicas frumentumque omne, quod eo tolerandae hiemis causa devexerat, relinquebat. Fabius, ut impera tum erat non ita multum moratus, in itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, prae sertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educ turus esset, rem gestam in Eburonibus perscribit, docet omnes peditatus equitatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse. (48) Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum com munis salutis auxilium in celeritate ponebat. venit magnis itineribus in Nerviorum fines. ibi ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis per suadet, uti ad Ciceronem epistulam deferat. hanc Grae cis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistula nostra ab hostibus consilia cognoscantur. si adire non possit, monet ut tragulam cum epistula ad ammentum deligata intra munitiones castrorum abiciat. in litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat. Gallus pericu lum veritus ut erat praeceptum tragulam mittit. haec casu ad turrim adhaesit neque a nostris biduo animad versa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur. ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit. tum fumi incendiorum procul videbantur, quae res omnem dubita tionem adventus legionum expulit. (49) Galli re cognita per exploratores obsidionem relin quunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. hae erant armatae circiter milia LX. Cicero data facultate Gal lum ab eodem Verticone quem supra demonstravimus reperit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat; perscribit in litteris ho stes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. postero die luce prima movet castra et cir citer milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat; consedit et, quam aequissimo potest loco castra communit atque haec etsi erant exigua per se, vix hominum milium sep tem, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio ut in summam contemptionem hostibus veniat. interim specu latoribus in omnes partes dimissis explorat, quo commo dissime itinere vallem transire possit. (50) Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam fac tis utrique se suo loco continent: Galli quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant, Caesar si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. prima luce hos tium equitatus ad castra accedit proeliumque cum no stris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus parti bus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet. (51) Quibus omnibus rebus hostes invitati copias trans ducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine peri culo licere; post id tempus non fore potestatem. ac sic nostros contempserunt ut obstructis in speciem portis sin gulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas com plere inciperent. tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnum que ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit. (52) Longius prosequi veritus quod silvae paludesque intercedebant_neque etiam parvulo detrimento illum locum relinqui videbat_, omnibus suis incolumibus eo dem die ad Ciceronem pervenit. institutas turres, tes tudines munitionesque hostium admiratur; producta le gione cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere; ex his omnibus iudicat rebus quan to cum periculo et quanta cum virtute res sint administra tae. Ciceronem pro eius merito legionemque conlaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis co gnoverat. de casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. postero die contione habita rem gestam pro ponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore ani mo ferundum docet, quod beneficio deorum immorta lium et virtute eorum expiato incommodo neque hosti bus diutina laetitia neque ipsis longior dolor relinquatur. (53) Interim ad Labienum per Remos incredibili celeri tate de victoria Caesaris fama perfertur, ut cum ab hi bernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur, quo cla more significatio victoriae gratulatioque ab Remis La bieno fieret. hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros reducit. Cae sar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit, et quod tanti motus Galliae exsti terant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationes que in omnes partes dimittebant, et quid reliqui consilii caperent atque unde initium belli fieret explorabant noc turnaque in locis desertis concilia habebant. neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris inter cessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nun tium acciperet. in his ab L. Roscio quaestore, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Are moricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse neque longius milibus passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio adlato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur. (54) At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evo catis alias territando, cum se scire quae fierent denun tiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in offi cio tenuit. tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Mori tasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines inse cuti regno domoque expulerunt et missis ad Caesarem satisfaciundi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes belli inferendi tantamque omnibus voluntatis com mutationem attulit, ut praeter Haeduos et Remos_ quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis_nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. idque adeo haud scio miran dumne sit cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse, ut a populo Ro mano imperia perferrent, gravissime dolebant. (55) Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum lega tos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias polliceren tur, magna parte exercitus nostri interfecta multo mino rem superesse dicerent partem. neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencthe rorum transitu, non esse amplius fortunam temptaturos. hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exsules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se adlicere coepit. ac tan tam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem compara verat, ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent. (56) Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, al tera Nervios Atuatucosque bellum Romanis parare, ne que sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. hoc more Gallorum est initium belli. quo lege communi omnes pu beres armati convenire coguntur; qui ex iis novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus adfectus necatur. in eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demon stravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat. his rebus confec tis in concilio pronuntiat arcessitum se ab Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque agros populaturum ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum; quae fieri velit, praecipit. (57) Labienus, cum et loci natura et manu munitissimis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil time bat, ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, circummittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat; his certam diem conveniendi dicit. interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias conloquendi aut territandi causa. equites plerumque eminus tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra munitiones continebat timorisque opinionem quibus cumque poterat rebus augebat. (58) Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus om nium finitimarum civitatum, quos accersendos cura verat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Tre veros perferri posset. interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam par tem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque inter dicit, perterritis hostibus atque in fugam coniectis_quod fore sicut accidit videbat_unum omnes petant Indu tiomarum, neu quis quem alium prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spa tium nactum illum effugere nolebat; magna proponit iis qui occiderint praemia; submittit cohortes equitibus subsidio. comprobat hominis consilium Fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in ca stra. redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt. hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar Galliam quietiorem.