|
(1, 1) Litteris [a Fabio] C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum
plebis contentione, ut in senatu recitarentur. ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non
potuit. referunt (1, 2) consules de re publica [in civitate]. L. Lentulus consul senatu rei[que] publicae se
non defuturum pollicetur, (1, 3) si audacter ac fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant
atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque
senatus auctoritati obtemperaturum; habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum.
(1, 4) in eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus
sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum
imploraturum. (2,1) Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex
ipsius ore Pompei mitti (2,2) videbatur. dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus,
ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia
habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio (2,3) tuto et libere senatus, quae vellet, decernere
auderet; ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas provincias proficisceretur, nequae esset
armorum causa; timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et
retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M. Rufus, qui sententiam Calidi (2,4) paucis fere mutatis
verbis sequebatur. hi omnes convicio (2,5) L. Lentuli consulis correpti exagitabantur. Lentulus
sententiam Calidi pronuntiaturum se omnino negavit, Marcellus perterritus conviciis a sua sententia
discessit. (2,6) sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei plerique
compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem Caesar exercitum
dimittat; si non faciat, eum adversus (2,7) rem publicam facturum videri. intercedit M. Antonius Q.
Cassius tribuni plebis. refertur confestim de inter (2,8) cessione tribunorum. dicuntur sententiae graves; ut
quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris conlaudatur. (3,1)
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. laudat [promptos]
Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat (3,2) atque incitat. multi undique ex veteribus
Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt
traditae a Caesare, (3,3) arcessuntur. conpletur urbs et ipsum comitium tribunis, (3,4) centurionibus,
evocatis. omnes amici consulum, necessarii Pompei atque ii, qui veteres inimicitias cum Cae (3,5) sare
gerebant, in senatum coguntur. quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur,
ple (3,6) risque vero libere decernendi potestas eripitur. pollicetur L. Piso censor sese iturum ad
Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant; sex dies ad eam (3,7) rem
conficiendam spatii postulant. dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur,
qui voluntatem senatus ei proponant. (4, 1) Omnibus his resistitur omnibusque oratio consulis, Scipionis,
Catonis opponitur. Catonem veteres (4, 2) inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris
alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur,
seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem (4, 3) summa imperii redeat. Scipionem eadem
spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio
arbitratur, simul iudiciorum metus atque ostentatio sui et adulatio potentium, qui in (4, 4) re publica
iudiciisque tum plurimum pollebant. ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem
dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in
gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo (4, 5) adfinitatis tempore iniunxerat Caesari. simul
infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam
dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat. (5, 1) His de causis aguntur omnia raptim
atque turbate. nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi
deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L. Sulla reli (5, 2) querat, facultas
tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus
temporibus tribuni plebis [post] octo denique menses (5, 3) variarum actionum respicere ac timere
consuerant. decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis
incendio atque in desperatione omnium salutis latorum audacia numquam ante descensum est: dent
operam consules, praetores, tribuni plebis, quique [pro] consulibus sunt ad ur (5, 4) bem, nequid res
publica detrimenti capiat. haec senatus consulto perscribuntur a. d. vii id. Ian. itaque v primis diebus,
quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de
imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gra (5, 5) vissime acerbissimeque decernitur.
profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. is eo tempore erat Ravennae
exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, siqua hominum aequitate res ad otium deduci
posset. (6, 1) Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per Scipionem
ostenderat, agit, senatus virtutem constantiamque conlaudat, copias (6, 2) suas exponit: legiones habere
sese paratas x; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites, neque iis
posse persuaderi, uti eum de (6, 3) fendant aut sequantur. de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia
dilectus habeatur; Faustus Sulla pro praetore in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio
detur. refertur etiam de rege Iuba, ut (6, 4) socius sit atque amicus. Marcellus non passurum in praesentia
negat; de Fausto impedit Philippus tribunus (6, 5) plebis. de reliquis rebus senatus consulta perscribuntur.
provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L.
Domitio Gallia. Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur, (6, 6) neque eorum sortes deiciuntur. in
reliquas provincias praetores mittuntur. neque exspectant quod superioribus annis acciderat ut de
eorum imperio ad populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant. (6, 7) consules quod ante id
tempus accidit nunquam * * * ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe (6, 8) et Capitolio
privati contra omnia vetustatis exempla. tota Italia dilectus habentur, arma imperantur, pecuniae a
municipiis exiguntur, e fanis tolluntur, omnia divina humanaque iura permiscentur. (7, 1) Quibus rebus
cognitis Caesar apud milites contionatur. omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a
quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse
honori et dignitati semper faverit adiutorque (7, 2) fuerit. novum in re publica introductum exemplum
queritur, ut tribunicia intercessio armis votaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis [sine]
armis (7, 3) esset restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia (7, 4) potestate tamen intercessionem
liberam reliquisse; Pompeium, qui amissa restituisse videatur bona, etiam, quae (7, 5) ante habuerint,
ademisse. quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, nequid res publica detrimenti
caperet, qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis
legibus, in vi tribunicia, in secessione populi, templis (7, 6) locisque editioribus occupatis; atque haec
superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet. quarum rerum illo
tempore nihil factum, ne cogitatum quidem. nulla lex promulgata, non cum (7, 7) populo agi coeptum,
nulla secessio facta. hortatur, cuius imperatoris ductu viiii annis rem publicam felicissime gesserint
plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existi (7, 8)
mationem dignitatemque ab inimicis defendant. conclamant legionis xiii, quae aderat, milites hanc
enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant sese paratos esse imperatoris sui
tribunorumque plebis iniurias defendere. (8, 1) Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione
proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit. reliquas legiones ex hibernis
evocat (8, 2) et subsequi iubet. eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus. is reliquo
sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum (8, 3) privati officii mandata
demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam
contumeliam vertat. semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora.
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque
adeo graviter irasci inimicis, ut cum illis nocere se speret, rei (8, 4) publicae noceat. pauca eiusdem
generis addit cum excusatione Pompei coniuncta. eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit
cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat. (9, 1) Quae res etsi nihil ad levandas
iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea quae vellet ad eum
perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad
eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu (9, 2)
liberare possint. sibi semper primam fuisse dignitatem vitaque potiorem. doluisse se, quod populi
Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur ereptoque semenstri imperio in
urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis po (9, 3) pulus iussisset. tamen hanc
iacturam honoris sui rei publicae causa aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes
ab exercitibus discederent, (9, 4) ne id quidem impetravisse. tota Italia dilectus haberi, retineri legiones
ii, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. quonam haec (9, 5) omnia
nisi ad suam perniciem pertinere? sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei
publicae causa. proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia
omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque
Romano permit (9, 6) tatur. haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut
ipse propius accedat aut se patiatur accedere; fore uti per conloquia omnes controversiae componantur.
(10, 1) Acceptis mandatis Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit;
postu (10, 2) lata Caesaris renuntiat. illi [re] deliberata respondent scriptaque ad eum mandata per eosdem
remittunt, quo (10, 3) rum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus
dimitteret; quae si fecisset, (10, 4) Pompeium in Hispanias iturum. interea quoad fides esset data
Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque dilectus. (11, 1) Erat
iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et
provincias et legiones alienas tenere; exercitum Cae (11, 2) saris velle dimitti, dilectus habere; polliceri se
in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesaris non
profectus esset, nulla tamen mendaci religione obstrictus vide (11, 3) retur; tempus vero conloquio non
dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem adferebat. (11, 4) itaque ab Arimino M.
Antonium cum cohortibus v Arretium mittit, ipse Arimini cum duabus [legionibus] subsistit ibique
dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat. (12, 1) Interea certior
factus Iguium Thermum praetorem cohortibus v tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguinorum
optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, (12, 2)
mittit. cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
milites (12, 3) in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguium
recipit. quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis xiii ex
praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat
dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat. (13, 1) Adventu Caesaris cognito decuriones
Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque
reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus
gestis oppido moenibusque prohiberi: proinde habeat rationem posteritatis et periculi (13, 2) sui. quorum
oratione permotus Varus praesidium, quod (13, 3) introduxerat, ex oppido educit ac profugit. hunc ex
primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere (13, 4) coegerunt. commisso proelio deseritur a
suis Varus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt, atque una cum iis
deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem (13, 5) in exercitu Cn.
Pompei antea duxerat. at Caesar milites Attianos conlaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit gratias
seque eorum facti memorem fore pollicetur. (14, 1) Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror
invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatus
consulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam
iamque (14, 2) et adesse eius equites falso nuntiabantur. hunc Marcellus collega et plerique magistratus
consecuti sunt. (14, 3) Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a
Caesare acceptas in Apulia (14, 4) hibernorum causa disposuerat. dilectus circa urbem intermittuntur;
nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur. Capuae primum sese confirmant et colligunt
dilectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque quos ibi
Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus [spe] libertatis confirmat atque iis equos attribuit
et se sequi (14, 5) iussit; quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur,
circum familias conventus Campaniae custodiae causa distribuit. (15, 1) Auximo Caesar progressus
omnem agrum Picenum percurrit. cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum
recipiunt exercitumque eius omnibus (15, 2) rebus iuvant. etiam Cingulo, quod oppidum Labienus
constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt, quaeque imperaverit, se
cupidissime facturos (15, 3) pollicentur. milites imperat; mittunt. interea legio xii Caesarem consequitur.
cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. id oppidum Lentulus Spinther x cohortibus tenebat;
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus [a] (15, 4) magna
parte militum deseritur. relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in
agrum Picenum confirmandorum hominum causa. a quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno
gere (15, 5) rentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. item ex finitimis regionibus quas potest contrahit
cohortes ex dilectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus,
quas ibi in praesidio (15, 6) habuerat, excipit; quibus coactis xiii efficit. cum his ad Domitium
Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus (15, 7)
nuntiat. Domitius per se circiter xx cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus
coegerat. (16, 1) Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant,
dilectumque institui iubet. ipse unum diem ibi rei frumentariae causa (16, 2) moratus Corfinium
contendit. eo cum venisset, cohortes v praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis
interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum cir (16, 3) citer iii. ibi cum antecursoribus Caesaris
proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum (16, 4) receperunt. Caesar legionibus
transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit. (17, 1) Re cognita Domitius ad
Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque
orent, ut sibi subveniat; Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile (17, 2) intercludi posse
frumentoque prohiberi. quod nisi fecerit, se cohortesque amplius xxx magnumque numerum senatorum
atque equitum Romanorum in periculum esse (17, 3) venturum. interim suos cohortatus tormenta in
muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis (17, 4) attribuit; militibus in contione agros ex
suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
(18, 1) Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio vii milium intervallo abest,
cupere ea facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi, qui id oppidum vii
cohortium prae (18, 2) sidio tenebant. mittit eo M. Antonium cum legionis xiii cohortibus v.
Sulmonenses simulatque signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et (18, 3)
milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad
Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodem die quo
profectus erat rever (18, 4) titur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem
dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum
comportare reliquasque copias exspectare in (18, 5) stituit. eo triduo legio viii ad eum venit cohortesque
ex novis Galliae dilectibus xxii equitesque ab rege Norico circiter ccc. quorum adventu altera castra ad
alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit. (18, 6) reliquis diebus oppidum vallo
castellisque circumvenire instituit. cuius operis maxima parte effecta eodem fere tempore missi ad
Pompeium revertuntur. (19, 1) Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium
celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne animo deficiant, quaeque usui ad defen (19, 2) dendum
oppidum sint parent. ipse arcano cum paucis familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere
(19, 3) constituit. cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque
ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter
consuetudinem conloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, (19, 4) res diutius tegi
dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat sese rem in summum periculum deducturum
non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse: proinde,
siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. (19, 5) id ne fieri posset, obsidione atque oppidi
circummunitione fiebat. (20, 1) Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, primo vesperi
secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestis (20, 2) simos sui
generis conloquuntur: obsideri se a Caesare; opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum
Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere; debere se
suae (20, 3) salutis rationem habere. ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae
munitissima videretur occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut (20, 4) manum conserere atque
armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae (20, 5) ignorabant, de
L. Domiti fuga cognoscunt. itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt
et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque
imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere. (21, 1) Quibus rebus cognitis
Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra
traducere, nequa aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret
voluntatis, quod saepe in bello parvis (21, 2) momentis magni casus intercederent, tamen veritus ne
militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos qui venerant conlaudat atque in
oppi (21, 3) dum dimittit, portas murosque adservari iubet. ipse iis operibus, quae facere instituerat,
milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis
vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; (21, 4) tribunos militum
et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam (21, 5)
singulorum hominum occultos exitus adservent. neque vero tam remisso ac languido animo quisquam
omnium (21, 6) fuit, qui ea nocte conquieverit. tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam
partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid
reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent. (22, 1) Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de
muro cum vigiliis custodibusque nostris conloquitur: velle, (22, 2) si sibi fiat potestas, Caesarem
convenire. facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in
conspectum Caesaris dedu (22, 3) catur. cum eo de salute sua [agit], orat atque obsecrat, ut sibi parcat,
veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima: (22, 4)
quod per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat,
quod in (22, 5) petitione consulatus erat sublevatus. cuius orationem Caesar interpellat: se non maleficii
causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re
ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, et se et populum Romanum factione paucorum
oppressum in libertatem (22, 6) vindicaret. cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti
liceat, petit: quod de sua salute inpetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solacio; adeo esse
perterritos nonnullos, ut suae vitae durius consulere cogantur. facta potestate discedit. (23, 1) Caesar, ubi
luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se (23, 2) produci
iubet. erant quinque [senatorii] ordinis, L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius [Spinther]
Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures
adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurio (23, 3) num, quos ex municipiis
Domitius evocaverat. hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud
eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maxi (23, 4) mis beneficiis;
dimittit omnes incolumes. hs , quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, adlatum ad
se ab quattuorviris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia
fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse (23, 5) constabat datamque a Pompeio in stipendium.
milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit
vii omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum Frentranorum Larinatium in
Apuliam pervenit. (24, 1) Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria
proficiscitur Canusium atque (24, 2) inde Brundisium. copias undique omnes ex novis dilectibus ad se
cogi iubet; servos, pastores armat atque iis equos attribuit; ex his circiter ccc equites con (24, 3) ficit. L.
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; [quae]
procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Cu (24, 4)
rium transferunt atque ad eum transeunt. item reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris,
aliae in equites incidunt. reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum
Cn. Pom (24, 5) pei. quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas
conloquendi non fuerit atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se
cum Pompeio conloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per alios condiciones
ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur. (25, 1) His datis mandatis Brundisium cum
legionibus vi pervenit, veteranis iii et reliquis quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere
conpleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam mi (25, 2) serat. repperit consules
Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii (25, 3) cum cohortibus
xx; neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisi causa ibi remansisset, quo facilius omne
Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex
utraque parte bellum administrare posset, an inopia (25, 4) navium ibi restitisset, veritusque ne ille
Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque (25, 5) Brundisini portus inpedire
instituit. quorum operum haec erat ratio: qua fauces erant angustissimae portus, moles atque aggerem
ab utraque parte litoris iaciebat, (25, 6) quod his locis erat vadosum mare. longius progressus, cum agger
altiore aqua contineri non posset, rates duplices quoquoversus pedum xxx e regione molis con (25, 7)
locabat. has quaternis ancoris ex iv angulis destina (25, 8) bat, ne fluctibus moverentur. his perfectis
conlocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebat. (25, 9) has terra atque aggere integebat, ne
aditus atque incursus ad defendendum impediretur; a fronte atque ab (25, 10) utroque latere cratibus ac
pluteis protegebat; in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat, quo commodius ab
impetu navium incendiisque defenderet. (26, 1) Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in
portu Brundisino deprehenderat, adornabat. ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis
tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque
opera disturbaret. sic cotidie utrimque eminus fundis, sagit (26, 2) tis reliquisque telis pugnabatur. atque
haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere
admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe
temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo (26, 3) perseverandum
putabat. itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessarium[que] Scriboni Libonis, mittit ad
eum conloquii causa; mandat ut Libonem de concilianda pace hortetur; in primis, ut ipse cum (26, 4)
Pompeio conloqueretur, postulat; magno opere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta,
fore ut aequis condicionibus ab armis discedatur. cuius rei magnam partem laudis atque existimationis
ad Libonem perventuram, si illo auctore atque agente ab armis (26, 5) sit discessum. Libo a conloquio
Canini digressus ad Pompeium proficiscitur. paulo post renuntiat, quod consules absint, sine illis non
posse agi de composi (26, 6) tione. ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi
iudicat et de bello agendum. (27, 1) Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re
consumptis ix, naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo de (27, 2)
portaverant, Brundisium revertuntur. Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam, quod ab
initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectio (27, 3) nem parare incipit, et quo facilius
impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum inrumperent, portas obstruit, vicos
plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes sti (27, 4) pitesque praeacutos
defigit. haec levibus cratibus terraque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad
portum ferebant, maximis defixis tra (27, 5) bibus atque eis praeacutis praesepit. his paratis rebus milites
silentio naves conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis [cum] sagittariis funditoribusque (27, 6)
raros in muro turribusque disponit. hos certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves
conscendissent, atque iis expedito loco actuaria navigia relinquit. (28, 1) Brundisini Pompeianorum
militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus fa (28, 2) vebant. itaque cognita
Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis volgo ex tectis significabant. per quos
re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet, nequam rei gerendae facultatem (28, 3) dimittat.
Pompeius sub noctem naves solvit. qui erant in muro custodiae causa conlocati, eo signo, quod
convenerat, revocantur notisque itineribus ad naves de (28, 4) currunt. milites positis scalis muros
ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab
his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris
adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt. (29, 1) Caesar etsi ad spem
conficiendi negoti maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille
sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod
omnibus coactis navibus Pompeius (29, 2) praesentem facultatem insequendi sui ademerat. relinquebatur,
ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae. id propter (29,
3) anni tempus longum atque impeditum videbatur. interea veterem exercitum, duas Hispanias
confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam
Italiamque temptari se absente nolebat. (30, 1) Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in
Hispaniam proficisci constituit, duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant (30, 2)
Brundisiumque deducendas curent. mittit in Sardiniam cum legione una Valerium legatum, in Siciliam
Curionem pro praetore cum legionibus iiii; eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam
traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam (30, 3) M. Cato; Africam sorte Tubero
obtinere debebat. Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt, nondum profecto ex Italia sua
sponte Cottam ex oppido eiciunt. ille perterritus, quod omnem provinciam consentire (30, 4) intellegebat,
ex Sardinia in Africam profugit. Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas civitatibus
imperabat. haec magno studio agebat. in Lucanis Bruttiisque per legatos suos civium Romanorum
dilectus habebat, equitum peditumque certum numerum a (30, 5) civitatibus Siciliae exigebat. quibus
rebus paene perfectis adventu Curionis cognito queritur in contione sese proiectum ac proditum a Cn.
Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in
senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset. haec in contione questus ex
provincia fugit. (31, 1) Nacti vacuas [provincias] ab imperiis Sardiniam Valerius, Curio Siciliam, cum
exercitibus eo perve (31, 2) niunt. Tubero cum in Africam venisset, invenit in provincia cum imperio
Attium Varum; qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in
Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat dilectuque habito duas legiones
effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis
ante (31, 3) annis ex praetura eam provinciam obtinuerat. hic venientem Uticam navibus Tuberonem
portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur, sed sublatis
ancoris excedere eo loco cogit. (32, 1) His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore
intermitteretur, milites in proxima municipia (32, 2) deducit; ipse ad urbem proficiscitur. coacto senatu
iniurias inimicorum commemorat. docet se nullum extra ordinarium honorem adpetisse, sed
exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus (32, 3) civibus pateret. latum
ab x tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine
dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio; qui si inprobasset,
cur ferri passus esset? si probasset, (32, 4) cur se uti populi beneficio prohibuisset? patientiam proponit
suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset, in quo iacturam dignitatis atque honoris (32, 5)
ipse facturus esset. acerbitatem inimicorum docet, qui quod ab altero postularent, in se recusarent,
atque omnia permisceri mallent quam imperium exercitusque (32, 6) dimittere. iniuriam in eripiendis
legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se
latas, expetita conloquia (32, 7) et denegata commemorat. pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem
publicam suscipiant atque una secum administrent. sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et
per se rem publicam administraturum. (32, 8) legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere,
neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his
auctoritatem attribui timoremque eorum qui mitterent signi (32, 9) ficari. tenuis atque infirmi haec animi
videri. se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare. (33, 1) Probat rem
senatus de mittendis legatis; sed qui mitterentur non reperiebantur, maximeque timoris causa pro se
quisque id munus legationis recusabat. (33, 2) Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem
se habiturum loco, qui Romae remansissent, et (33, 3) qui in castris Caesaris fuissent. sic triduum
disputationibus excusationibusque extrahitur. subicitur etiam L. Metellus tribunus plebis ab inimicis
Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere (33, 4) instituerit, impediat. cuius
cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis iis quae
agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit. (34, 1) Quo cum venisset,
cognoscit missum [in Hispaniam] a Pompeio Vibullium Rufum, quem paucis ante (34, 2) diebus
Corfinio captum ipse dimiserat; profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actua (34,
3) riis vii, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis libertis colonis suis compleverat; praemissos
etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat
adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos (34, 4) memoriam expellerent.
quibus mandatis acceptis Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in
eorum fide antiquitus erant montesque (34, 5) supra Massiliam incolebant, ad se vocaverant, frumentum
ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant, armorum officinas in urbe
instituerant, muros portas classem reficiebant. (35, 1) Evocat ad se Caesar Massilia xv primos. cum his
agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi (35,
2) potius quam unius hominis voluntati obtemperare. reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere
arbi (35, 3) trabatur, commemorat. cuius orationem legati domum referunt atque ex [senatus] auctoritate
haec Caesari renuntiant: intellegere se divisum esse populum [Romanum] in partes duas. neque sui
iudicii neque suarum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat (35, 4) causam. principes vero
esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem, patronos civitatis, quorum alter agros Volcarum
Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas adtribuerit (35, 5)
vectigaliaque auxerit. quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere, et
neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe ac portibus recipere. (36, 1) Haec dum inter eos aguntur,
Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab iis receptus urbi prae (36, 2) ficitur; summa ei belli
administrandi permittitur. eius imperio classem quoquoversus dimittunt; onerarias naves, quas ubique
possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque armamentis instructis
ad reliquas armandas reficiendas (36, 3) que utuntur; frumenti quod inventum est, in publicum conferunt;
reliquas merces commeatusque ad obsidio (36, 4) nem urbis, si accidat, reservant. quibus iniuriis
permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit; turres vineasque ad oppugnationem urbis agere,
naves longas (36, 5) Arelate numero xii facere instituit. quibus effectis ar matisque diebus xxx, a qua die
materia caesa est, adductisque Massiliam his D. Brutum praeficit, C. Trebonium legatum ad
oppugnationem Massiliae relinquit. (37, 1) Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum
legionibus iii, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam praemittit
celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tene (37, 2)
bantur. reliquas legiones, quae longius hiemabant, (37, 3) subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum,
adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit. (38, 1)
Adventu L. Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum est, Afranius et
Petreius et Varro legati Pompei, quorum unus Hispaniam citeriorem [tribus legionibus, alter
ulteriorem] a saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum
Lusitaniamque pari (38, 2) numero legionum optinebat, officia inter se partiuntur, uti Petreius ex
Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro cum iis quas habebat
legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tuea (38, 3) tur. his rebus constitutis equites auxiliaque toti
Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae Cantabris barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio
im (38, 4) perantur. quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit, constituuntque
communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportunitatem gerere. (39, 1) Erant, ut supra
demonstratum est, legiones Afrani iii, Petrei duae, praeterea scutatae citerioris provin ciae et caetratae
ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitumque utriusque provinciae circiter v (39, 2) milia. Caesar
legiones in Hispaniam praemiserat [ad] sex [milia], auxilia peditum [ad vi] milia, equitum iii milia,
[quae] omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat,
nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato; huc optimi generis
hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attin (39, 3) gunt, * * * audierat Pompeium
per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. simul a tribunis
militum centurionibusque (39, 4) mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. quo facto duas res
consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit, et largitione militum voluntates redemit.
(40, 1) Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. in Sicori flumine pontes
effecerat duos distantes inter se milia passuum iiii. his pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra
flumen fuerant (40, 2) superioribus diebus consumpserat. hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani
exercitus duces facie (40, 3) bant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. huc cum cotidiana
consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore [ponte] legiones Fabianae duae flumen
transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine
pons est interruptus et reliqua multitudo equitum (40, 4) interclusa. quo cognito a Petreio et Afranio ex
aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque
coniunctum habebat, legiones iiii equitatumque omnem traiecit dua (40, 5) busque Fabianis occurrit
legionibus. cuius adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum
capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri pos (40, 6) set.
ita congressus impari numero magnos impetus legio (40, 7) num equitatusque sustinet. commisso ab
equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore
ponte subsidio nostris miserat, suspicatus fore, id quod accidit, ut duces adversariorum occasione et
beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. quarum adventu proelium dirimitur ac suas
uterque legiones reducit in castra. (41, 1) Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc, quos sibi praesidio
reliquerat, in castra pervenit. pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; (41, 2) hunc
noctu perfici iussit. ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque
omnia impedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub
castris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem.
potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub (41, 3) castris constituit. Caesar ubi cognovit
[per] Afranium stare, quominus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter
passibus cccc castra (41, 4) facere constituit, et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu
exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri necesse
erat, sed a fronte contra hostem (41, 5) pedum xv fossam fieri iussit. et prima et secunda acies in armis,
ut ab initio constituta erat, permanebat; post hos opus in occulto a iii acie fiebat. sic omne prius est
perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio (41, 6) castra muniri. sub vesperum Caesar intra hanc
fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit. (42, 1) Postero die omnem
exercitum intra fossam continet, et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem
operis instituit, singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda, fossasque ad
eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones in armis expeditas contra hostem constituit. (42, 2)
Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montis radices
producunt et proelio lacessunt. neque idcirco Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium
et muni (42, 3) tione fossae. illi non diu commorati nec longius ab infimo (42, 4) colle progressi copias in
castra reducunt. tertio die Caesar vallo castra communit, reliquas cohortes, quas in superioribus castris
reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet. (43, 1) Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem,
ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio
spatio (43, 2) tumulus erat paulo editior. quem si occupavisset Caesar et communivisset, ab oppido et
ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adver (43, 3) sarios confidebat.
hoc sperans legiones iii ex castris educit acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos
procurrere atque eum tumulum occupare (43, 4) iubet. qua re cognita celeriter, quae in statione pro castris
erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem (43, 5) occupandum locum mittuntur. contenditur
proelio, et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis
terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur. (44, 1) Genus erat pugnae militum illorum, ut
magno impetu primo procurrerent, audacter locum caperent, ordines suos non magno opere servarent,
rari dispersique pugnarent, si premerentur, pedem referre et loco exce (44, 2) dere non turpe existimarent,
cum Lusitanis reliquisque barbaris [continenter bellum gerentes barbaro] quodam genere pugnae
adsuefacti; quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum (44, 3)
consuetudine moveatur. haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae; circumiri
enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur; ipsi autem suos ordines servare neque
ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem cepe (44, 4) rant, dimitti censuerant
oportere. itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in
proximum collem sese recepit. (45, 1) Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem
consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque
acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub
muro (45, 2) consistere cogit. sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum
volunt, temere insecuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat
oppidum positum Ilerda, (45, 3) succedunt. hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex (45, 4) loco
superiore nostros premebant. [praeruptus] locus erat utraque ex parte derectus, ac tantum in latitudinem
patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, ut neque subsidia a lateribus submitti neque
equites (45, 5) laborantibus usui esse possent. ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in
longitudinem passus (45, 6) circiter cccc. hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius
processerant; hoc pugnabatur loco et propter angustias iniquo, et quod sub ipsis radicibus montis
constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur. tamen virtute et patientia nitebantur atque (45, 7)
omnia vulnera sustinebant. augebantur illis copiae, atque ex castris cohortes per oppidum crebro
submitte (45, 8) bantur, ut integri defessis succederent. hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in
eundem locum cohortibus defessos reciperet. (46, 1) Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis
quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis
impetum adversus montem in cohortis faciunt, paucisque deiectis (46, 2) reliquos sese convertere cogunt.
submotis sub murum cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in op (46, 3) pidum compulsis facilis
est nostris receptus datus. equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis
constiterat, tamen summa in iugum virtute conititur, atque inter duas acies perequitans commodiorem
ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario (46, 4) certamine pugnatum est. nostri in primo congressu
circiter lxx ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis xiiii, qui propter eximiam virtutem
ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur (46, 5) amplius dc. ex Afranianis
interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones iiii, milites amplius cc. (47, 1)
Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique (47, 2) superiores discessisse existimarent: Afraniani,
quod cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tamdiu stetissent et nostrorum
impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros
primo congressu terga (47, 3) vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi
numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex
loco superiore terga vertere adversarios coegis (47, 4) sent atque in oppidum compulissent. illi eum
tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus muniverunt praesidiumque ibi posuerunt. (48, 1)
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt. tanta enim tempestas cooritur, ut
num (48, 2) quam illis locis maiores aquas fuisse constaret. tum autem ex omnibus montibus nives proluit
ac summas ripas fluminis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, (48, 3) uno die interrupit.
quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. castra enim, ut supra demonstratum est, cum
essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium xxx, neutrum horum transiri poterat, (48, 4)
necessarioque omnes his angustiis continebantur. neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam
accesserant, frumentum supportare neque ii, qui pabulatum longius pro gressi erant, interclusi
fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra (48, 5) pervenire
poterant. tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in cavernis erant, neque multum a
maturitate aberant, ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris
adventum Ilerdam convexerat, reliqui siquid fuerat, Caesar supe (48, 6) rioribus diebus consumpserat;
pecora, quod secundum poterat esse inope re subsidium, propter bellum finitimae (48, 7) civitates
longius removerant. qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos levis armaturae Lusitani
peritique earum regionum caetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus erat proclive tranare
flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant. (49, 1) At exercitus
Afrani omnium rerum abundabat copia. multum erat frumentum provisum et convectum superioribus
temporibus, multum ex omni provincia (49, 2) comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. harum
omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo
omnino Caesar adire non poterat. (50, 1) Hae permanserunt aquae dies complures. conatus est Caesar
reficere pontes, sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes adver (50, 2)
sariorum perfici patiebantur. quod illis prohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquae
magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum (50, 3) locum tela iaciebantur; atque erat
difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare. (51, 1) Nuntiatur Afranio
magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse. venerant eo sagittarii ex
Rutenis, equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica con (51, 2) suetudo.
erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter vi cum servis liberisque; sed nullus ordo,
nullum imperium certum, cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi
su (51, 3) periorum temporum atque itinerum licentia. erant complures honesti adulescentes, senatorum
filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum, erant legati Cae (51, 4) saris. hos omnis flumina
continebant. ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte
proficiscitur inprudentisque ante missis equitibus adgreditur. celeriter sese tamen Galli equites ex (51, 5)
pediunt proeliumque committunt. ii dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum
pauci sustinuere; sed ubi signa legionum adpropinquare coeperunt, (51, 6) paucis amissis sese in
proximos montes conferunt. hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti
enim spatium se in loca superiora receperunt. desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci,
calonum atque impedimentorum non magnus numerus. (52, 1) His tamen omnibus annona crevit. quae
fere res non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis (52, 2) timore ingravescere consuevit.
iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti
deminuerat, atque incommoda in dies (52, 3) augebantur; et tam paucis diebus magna erat rerum facta
commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi
omnibus abundarent rebus superioresque haberentur. (52, 4) Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam
accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates
dimittebat; ipse praesentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur. (53, 1) Haec Afranius
Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant. multa
rumores adfingebant, ut paene bellum (53, 2) confectum videretur. quibus litteris nuntiisque Romam
perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn.
Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse
aut ex omnibus novissimi venisse viderentur. (54, 1) Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab
Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut
naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus (54, 2) Britanniae docuerat. carinae ac prima
statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus (54, 3) contextum coriis
integebatur. has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris xxii militesque his
navibus flumen transportat continentemque ripae collem (54, 4) improviso occupat. hunc celeriter,
priusquam ab adver sariis sentiatur, communit. huc legionem postea transicit atque ex utraque parte
pontem institutum biduo perficit. (54, 5) ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se
recipit et rem frumentariam expedire incipit. (55, 1) Eodem die equitum magnam partem flumen
transiecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore adgressi magnum numerum
iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes
sese distribuunt, alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant (55, 2) atque eos propellant,
unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis
circumveniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(56, 1) Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domiti consilio navis longas expediunt
numero xvii, (56, 2) quarum erant xi tectae. multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra
classis terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum
est, inponunt, atque hos praemiis (56, 3) pollicitationibusque incitant. certas sibi deposcit navis Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum (56, 4) adduxerat, complet. sic omnibus rebus instructa
classe magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus. hae ad insulam, quae est
contra Massiliam, stationes obtinebant. (57, 1) Erat multo inferior numero navium Brutus. sed electos ex
omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui (57, 2)
sibi id muneris depoposcerant. hi manus ferreas atque harpagones paraverant, magnoque numero
pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. ita cognito hostium adventu suas naves ex
portu educunt, (57, 3) cum Massiliensibus confligunt. pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime;
neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani et exercitati (57, 4) in armis;
atque hi modo digressi [a] Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant,
pastoresque Domiti spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant. (58, 1) Ipsi
Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant, impetusque eorum
[non] excipiebant, et quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut
pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcur (58, 2) rentes detergere, si possent, contendebant.
cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque (58, 3) artificiis ad virtutem
montanorum confugiebant. [nostri] quom minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus
utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti nequedum etiam vocabulis armamentorum
cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim subito ex umida materia
non (58, 4) eundem usum celeritatis habuerant. itaque dum locus comminus pugnandi daretur, aequo
animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque navi diversi
pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto
partem navium deprimunt, nonnullas cum (58, 5) hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. eo
die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae, intereunt viiii. (59, 1) Hoc cum primum Caesari ad
Ilerdam nuntiatur, (59, 2) simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur. illi perterriti virtute equitum
minus libere, minus audacter vagabantur; alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem
receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum
vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis
refugiebant. (59, 3) postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu
constituerant pabulari. (60, 1) Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant [cum] Oscensibus contributi,
mittunt ad eum legatos seseque (60, 2) imperata facturos pollicentur. hos Tarraconenses et Iacetani et
Ausetani et paucis post diebus Illurgavo (60, 3) nenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. petit
ab his omnibus, ut se frumento iuvent. pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra
depor (60, 4) tant. transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito (60, 5) civitatis consilio et signa ex
statione transfert. magna celeriter commutatio rerum. perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad
amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum
Pompeio per Mauretaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et
Caesaris amicitiam sequuntur. (61, 1) Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper
magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum xxx in
latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine
(61, 2) efficeret. his paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino
frumento pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. itaque constituunt ipsi
locis excedere et in Celtiberiam (61, 3) bellum transferre. huic consilio subfragabatur etiam illa res, quod
ex duobus contrariis generibus quae superiore bello cum [L.] Sertorio steterant civitates, victae nomen
atque imperium absentis [Pompei] timebant, quae in amicitia manserant [Pompei], magnis adfectae
beneficiis eum diligebant, Caesaris autem erat in barbaris (61, 4) nomen obscurius. hic magnos equitatus
magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere (61, 5) cogitabant. hoc inito
consilio toto flumine Hibero navis conquiri et Otogesam adduci iubent. id erat oppidum positum ad
Hiberum miliaque passuum a castris aberat (61, 6) xxx. ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem
imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim transducunt castraque muniunt vallo pedum xii. (62, 1)
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in
flumine avertendo huc iam deduxerat rem, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen
atque (62, 2) auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore extarent et
cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum (62, 3) impedirentur. sed tamen
eodem fere tempore pons in Hibero prope effectus nuntiabatur et in Sicori vadum reperiebatur. (63, 1)
Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae
praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus
tra (63, 2) duxerant, castra coniungunt. relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum
male haberet et carperet. pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo breviore itinere illi ad
Hiberum pervenire (63, 3) possent. equites ab eo missi flumen transeunt, et, cum de tertia vigilia Petreius
atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen ostendunt, et magna multitudine
circumfusa morari atque iter impedire incipiunt. (64, 1) Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris
castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac
nonnumquam sustinere extremum agmen atque interrumpi, alias ferri signa et universarum cohortium
impetu nostros propelli, dein rursus converso [hoste] insequi. (64, 2) totis vero castris milites circulari et
dolere hostem ex manibus dimitti, bellum necessario longius duci, centurionesque tribunosque militum
adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu peri culo parceret; paratos esse
sese, posse et audere ea (64, 3) transire flumen, qua traductus esset equitatus. quorum studio et vocibus
excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen (64, 4)
atque experiendum iudicat. itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut
animus aut (64, 5) vires videbantur sustinere non posse. hos cum legione una praesidio castris relinquit;
reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine (64, 6) supra atque infra
constituto traducit exercitum. paucis ex his militibus arma in flumine abrepta [sunt, ipsi] ab equitatu
excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque
(64, 7) aciem ducere incipit. ac tantum fuit in militibus studii, ut milium vi ad iter addito [ad vadum]
circuitu magnaque [ad vadum] fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam
diei viiii consequerentur. (65, 1) Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re
perterritus locis superioribus consistit (65, 2) aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit, ne
defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi (65, 3) insequitur et moratur. illi necessario maturius
quam constituerant, castra ponunt. suberant enim montes atque a milibus passuum v itinera difficilia
atque (65, 4) angusta excipiebant. hos montes intrare cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris
praesidiisque in angustiis conlocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine peri (65, 5) culo ac timore
Hiberum copias traducerent. quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei
pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle
castra ponit. (66, 1) Media circiter nocte iis qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus
correptis, fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere. quo cognito
signum dari iubet et vasa (66, 2) militari more conclamari. illi exaudito clamore veriti ne noctu impediti
sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter sup (66, 3) primunt
copiasque in castris continent. postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca
proficiscitur. hoc idem fit ex castris Caesaris. mittitur L. Decidius Saxa cum paucis qui loci naturam (66,
4) perspiciat. uterque idem suis renuntiat: v milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde
excipere loca aspera et montuosa; qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil
esse negotii. (67, 1) Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis quaeritur.
plerique censebant, ut noctu iter facerent; posse prius ad angustias veniri, (67, 2) quam sentiretur. alii,
quod pridie noctu conclamatum esset Caesaris castris, argumenti sumebant loco non (67, 3) posse clam
exiri. circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere; nocturnaque
proelia esse vitanda, quod perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere
con (67, 4) suerit. at luce multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum et
centurionum praesentiam adferre, quibus rebus coerceri milites et in of (67, 5) ficio contineri soleant.
quare omni ratione esse interdiu perrumpendum; etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa
exercitus salva locum quem petant capi posse. (67, 6) haec vincit in consilio sententia, et prima luce
postridie constituunt proficisci. (68, 1) Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris
educit, magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. nam quae itinera ad Hiberum atque
Otogesam pertinebant, castris hostium oppositis (68, 2) tenebantur. ipsi erant transcendendae valles
maximae ac difficillimae, saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario
traderentur militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam (68, 3) partem itineris conficerent. sed
hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero
intercludere et frumento prohibere potuissent. (69, 1) Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex
castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros: necessarii victus inopia coactos
fugere atque ad Ilerdam reverti. erat enim iter a proposito (69, 2) diversum, contrariamque in partem iri
videbatur. duces vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se castris tenuissent; multumque
eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant, ut non
posse inopiam diutius sustinere (69, 3) confiderent. sed ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram
conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animadverterunt, nemo erat adeo tardus aut
fugiens laboris quin statim castris exeundum atque (69, 4) occurrendum putaret. conclamatur ad arma,
atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
(70, 1) Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent. sed
exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afrani copias (70, 2) equitatus Caesaris insequens
morabatur. res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montis quos petebant
attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortisque in castris relictas servare
non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. (70, 3) confecit prior
iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit. Afranius,
cum ab equitatu novissimum agmen premeretur et ante se hostem videret, collem quendam nac (70, 4) tus
ibi constitit. ex eo loco iiii caetratorum cohortis in montem qui erat in conspectu omnium excelsissimus
mittit. hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis
contenderet (70, 5) et mutato itinere iugis Otogesam perveniret. hunc cum obliquo itinere caetrati
peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortis impetum facit; nec minimam partem temporis
equitum vim caetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus
interficiuntur. (71, 1) Erat occasio bene gerendae rei. neque vero id Caesarem fugiebat tanto sub oculis
accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim circumdatum undique
equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur; idque ex omnibus partibus (71, 2) ab eo
flagitabatur. concurrebant legati, centuriones tribunique militum: ne dubitaret proelium committere. (71,
3) omnium esse militum paratissimos animos. Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse:
quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent
conlatisque in unum locum signis conferti neque ordines neque signa (71, 4) servarent. quodsi
iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum
esset Afranio nec sine aqua permanere posset. (72, 1) Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine
volnere suorum rem conficere posse, quod re fru (72, 2) mentaria adversarios interclusisset. cur etiam
secundo proelio aliquos ex suis amitteret? cur volnerari pateretur optime meritos de se milites? cur
denique fortunam periclitaretur? praesertim cum non minus esset (72, 3) imperatoris consilio superare
quam gladio. movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat; quibus salvis atque
incolumibus rem optinere malebat. (72, 4) hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur; milites vero
palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio victoriae dimitteretur, etiam cum vellet Caesar, sese
non esse pugnaturos. ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem (72, 5)
adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis in
montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere, quam proxime potest hostium castris, castra
communit. (73, 1) Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque
Hiberi spem (73, 2) dimiserant, de reliquis rebus consultabant. erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent,
alterum, si Tarraconem peterent. haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores (73, 3) ab equitatu premi
nostro. qua re cognita crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque
intericiunt cohortis vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra munitionem et sine (73, 4)
timore et sine stationibus aquari possent. id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur ipsique
perficiendi operis causa longius progrediuntur. (74, 1) Quorum discessu liberam nacti milites
conloquiorum facultatem volgo procedunt, et quem quisque in [Caesaris] castris notum aut municipem
habebat, (74, 2) conquirit atque evocat. primum agunt gratias omnes omnibus, quod sibi perterritis pridie
pepercissent; eorum se beneficio vivere. deinde imperatoris fidem quaerunt, rectene se illi sint
commissuri, et quod non ab initio fecerint armaque quod cum hominibus ne (74, 3) cessariis et
consanguineis contulerint, queruntur. his provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petrei atque
Afrani vita petunt, nequod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur. quibus confirmatis
rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad (74,
4) Caesarem mittunt. interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut
una castra iam facta ex binis viderentur; compluresque tribuni militum [et] centuriones ad Caesarem
veniunt (74, 5) seque ei commendant. idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos illi evocaverant et
secum in castris habebant obsidum loco. hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque
eorum aditum commendationis (74, 6) haberet ad Caesarem. Afrani etiam filius adulescens de sua ac
parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium (74, 7) legatum agebat. erant plena laetitia et gratulatione
omnia et eorum qui tanta pericula vitasse, et eorum qui sine volnere tantas res confecisse videbantur,
magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a
cunctis probabatur. (75, 1) Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in castra
recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto (75, 2) et aequo animo
ferret. Petreius vero non deserit sese. armat familiam; cum hac et praetoria cohorte caetratorum
barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consueverat,
improviso ad vallum advolat, conloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit,
interficit. (75, 3) reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque
destringunt atque ita se a caetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi seque in
castra recipiunt et ab iis cohortibus quae erant in statione ad portas, defenduntur. (76, 1) Quibus rebus
confectis flens Petreius manipulos circumit militesque appellat, neu se neu Pompeium absentem
imperatorem suum adversariis ad supplicium (76, 2) tradant, obsecrat. fit celeriter concursus in
praetorium. postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque
sibi separatim a reli (76, 3) quis consilium capturos. princeps in haec verba iurat ipse; idem iusiurandum
adigit Afranium; subsequuntur tribuni militum centurionesque; centuriatim producti (76, 4) milites idem
iurant. edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producat: productos palam in praetorio
interficiunt. sed plerosque ii qui receperant celant noctu (76, 5) que per vallum emittunt. sic terror oblatus
a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit
mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit. (77, 1) Caesar, qui milites
adversariorum in castra per tempus conloqui venerant, summa diligentia conquiri (77, 2) et remitti iubet.
sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt.
quos ille postea magno in honore habuit; centuriones in priores ordines, equites Romanos in
tribunicium restituit honorem. (78, 1) Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre. frumenti
copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum xxii ab Ilerda frumentum iussi erant efferre,
caetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora (78, 2) insueta
ad onera portanda. itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat. in his erat angustiis
res. sed ex propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti
reliquerant. ibi se reliquum consilium expli (78, 3) caturos confidebant. Tarraco aberat longius; quo spatio
plures rem posse casus recipere intellegebant. hoc (78, 4) probato consilio ex castris proficiscuntur.
Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus
subsequitur. nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur. (79, 1) Genus erat
hoc pugnae. expeditae cohortes novissimum agmen claudebant pluresque in locis cam (79, 2) pestribus
subsistebant. si mons erat ascendendus, facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis
superioribus, qui antecesserant, desuper ascendentis (79, 3) protegebant; cum vallis aut locus declivis
suberat neque ii qui antecesserant morantibus opem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in
aversos tela coiciebant, (79, 4) tum magno erat in periculo res. relinquebatur, ut cum eiusmodi locis esset
adpropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo
submoto repente incitati cursu sese in vallis universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis (79,
5) superioribus consisterent. nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum
habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos
tuerentur; quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur. (80, 1) Tali
dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt; (80, 2) ut
tum accidit. milia enim progressi iiii vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt
ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque (80, 3) iumentis onera deponunt. ubi Caesaris
castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites pabulandi causa animum adverterunt, sese
subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et spem nacti morae discessu nostrorum equitum iter
facere inci (80, 4) piunt. qua re animum adversa Caesar relictis [impedimentis cum] legionibus
subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortis relinquit; hora x subsequi, pabulatores equitesque
revocari iubet. celeriter equi (80, 5) tatus ad cotidianum itineris officium revertitur. pugnatur acriter ad
novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli centuriones,
interficiuntur. instabat agmen Caesaris atque universum inminebat. (81, 1) Tum vero neque ad
explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et
procul ab aqua et natura iniquo (81, 2) loco castra ponunt. sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt
demonstratae, proelio non lacessit. et eo die tabernacula statui passus non est, quo paratiores essent ad
insequendum omnes, sive noctu sive interdiu (81, 3) erumperent. illi animadverso vitio castrorum tota
nocte munitiones proferunt castraque castris convertunt. hoc idem postero die a prima luce faciunt
totum (81, 4) que in ea re diem consumunt. sed quantum opere processerant et castra protulerant, tanto
aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis malis remedia daban (81, 5) tur. prima nocte aquandi
causa nemo egreditur ex castris; proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias
educunt, pabulatum emittitur (81, 6) nemo. his eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire
deditionem quam proelio decertare malebat. conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam
maxime repentinas eorum eruptiones demore (81, 7) tur; quo necessario descensuros existimabat. illi et
inopia pabuli adducti et quo essent ad iter expeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici iubent. (82, 1)
In his operibus consiliisque biduum consumitur. tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat.
illi impediendae reliquae munitionis causa hora circiter viiii signo dato legiones educunt aciemque sub
(82, 2) castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem
instruit; contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum
detrimentum adferebat. (82, 3) sed isdem [de] causis, quae sunt cognitae, quominus dimicare vellet,
movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitas etiam in fugam coniectis adversariis non
multum ad summam victoriae iuvare poterat. (82, 4) non enim amplius pedum milibus duobus a castris
castra distabant. hinc duas partes acies occupabant duae; tertia vacabat ad incursum atque impetum
mili (82, 5) tum relicta. si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga
receptum dabat. hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere. (83, 1)
Acies erat Afraniana duplex legionum v, tertium (83, 2) in subsidiis locum alariae cohortes obtinebant;
Caesaris triplex; sed primam aciem quaternae cohortes ex v legionibus tenebant, has subsidiariae ternae
et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur; sagittarii funditoresque media
continebantur (83, 3) acie, equitatus latera cingebat. tali instructa acie tenere uterque propositum
videbatur: Caesar, [ut] nisi coactus proelium non committeret, ille, ut opera Caesaris impediret.
producitur tamen res aciesque ad solis occasum continentur; inde utrique in castra discedunt. (83, 4)
postero die munitiones institutas Caesar parat perficere; illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire
(83, 5) possent. qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit
crebrasque in ripis custodias disponit. (84, 1) Tandem omnibus rebus obsessi quartum iam diem sine
pabulo retentis iumentis, aquae lignorum frumenti inopia, conloquium petunt et id, si fieri possit, (84, 2)
semoto a militibus loco. ubi id a Caesare negatum, et palam si conloqui vellent, concessum est, datur
obsidis loco Caesari filius Afrani. venitur in eum locum quem (84, 3) Caesar delegit. audiente utroque
exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus suscensendum, quod fidem erga
imperatorem suum Cn. Pom (84, 4) peium conservare voluerint. sed satis iam fecisse officio satisque
supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam. nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi
aqua, prohiberi ingressu, neque corpore do (84, 5) lorem neque animo ignominiam ferre posse. itaque se
victos confiteri; orare atque obsecrare, siqui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium
progredi necesse habeant. haec quam potest demississime et subiectissime exponit. (85, 1) Ad ea Caesar
respondit: nulli omnium has partis (85, 2) vel querimoniae vel miserationis minus convenisse. reliquos
enim omnis officium suum praestitisse: [se] qui etiam bona condicione et loco et tempore aequo
confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia; exercitum suum, qui iniuria etiam
accepta suisque interfectis, quos in sua potestate habuerit, conservarit et texerit; illius denique exercitus
milites, qui per se de concilianda pace egerint, qua in re omnium (85, 3) suorum vitae consulendum
putarint. sic omnium ordinum partis in misericordia constitisse, ipsos duces a pace abhorruisse; eos
neque conloquii neque indutiarum iura servasse et homines imperitos et per con (85, 4) loquium deceptos
crudelissime interfecisse. accidisse igitur his, quod plerumque hominibus nimia pertinacia atque
adrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint. (85,
5) neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes
augeantur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos (85, 6) iam annos aluerint, velle dimitti. neque
enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam, neque tot tantasque
classis para (85, 7) tas neque submissos duces rei militaris peritos. nihil horum ad pacandas Hispanias,
nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nul (85, 8) lum auxilium desiderarit.
omnia haec iam pridem contra se parari; in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis
praesideat rebus et duas belli (85, 9) cosissimas provincias absens tot annos obtineat; in se iura
magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in
provincias mittantur; in se aetatis excusationem nihil valere, quin superioribus bellis probati ad
optinendos (85, 10) exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper
imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe sine igno (85, 11) minia domum
revertantur exercitumque dimittant. quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum; neque
nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi
habeant, quo (85, 12) contra se uti possint. proinde, ut esset dictum, provinciis excederent exercitumque
dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.
(86, 1) Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui
aliquid iusti incommodi expectavissent, ultro praemium mis (86, 2) sionis ferrent. nam cum de loco et de
tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant,
significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum (86, 3) esse posse, si in
aliud tempus differretur. paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum, res huc deducitur, ut
ii qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim, reliqui ad Varum flumen di (86, 4)
mittantur; nequid iis noceatur neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur. (87, 1)
Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur. addit etiam,
ut quid quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, iis qui amiserant restituatur;
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his (87, 2) rebus dissolvit. quascumque postea
controversias inter se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius (87, 3) adierunt. Petreius atque
Afranius cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitaretur, cuius illi diem nondum
venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum est, eoque utrique, quod statuit, contenti (87, 4)
fuerunt. parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi
iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique (87, 5) negotio Q. Fufium Calenum legatum
praefecit. hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars
exercitus dimissa est.
|