Catulli Veronensis Liber I Cui dono lepidum novum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas 5 iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli, qualecumque quidem, patroni ut ergo 10 plus uno maneat perenne saeclo. II Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare appetenti et acres solet incitare morsus 5 cum desiderio meo nitenti carum nescioquid libet iocari, credo, ut, cum gravis acquiescet ardor, sit solaciolum sui doloris: tecum ludere, sicut ipsa, posse 10 et tristes animi levare curas tam gratumst mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam. III Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantumst hominum venustiorum! passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, 5 quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: 15 tam bellum mihi passerem abstulistis. o factum male, quod, miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli! IV Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis 5 opus foret volare sive linteo. et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thracia Propontida trucemve Ponticum sinum, 10 ubi iste post phaselus antea fuit comata silva: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phaselus; ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera 20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta, cum veniret a mari novissime hunc ad usque limpidum lacum. 25 sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris. V Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: 5 nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. 10 dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut nequis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. VI Flavi, delicias tuas Catullo, ni sint illepidae atque inelegantes, velles dicere nec tacere posses. verum nescioquid febriculosi 5 scorti diligis: hoc pudet fateri. nam te non viduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, pulvinusque peraeque et hic et ille 10 attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque. nil perstare valet, nihil tacere. cur? non tam latera effututa pandas, ni tu quid facias ineptiarum. 15 quare, quidquid habes boni malique, dic nobis: volo te ac tuos amores ad caelum lepido vocare versu. VII Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae laserpiciferis iacet Cyrenis, 5 oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare 10 vesano satis et super Catullost, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua. VIII Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat, 5 amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, 10 nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. vale, puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. 15 scelesta, vae te! quae tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura! IX Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem? 5 venisti. o mihi nuntii beati! visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque saviabor. 10 o quantumst hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve? X Varus me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente visumst, non sane illepidum neque invenustum. 5 huc ut venimus, incidere nobis sermones varii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, ecquonam mihi profuisset aere. respondi, id quod erat, nihil neque ipsis 10 nunc praetoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, nec faceret pili cohortem. at certe tamen, inquiunt quod illic 15 natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines. ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, non inquam mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, 20 non possem octo homines parare rectos. at mi nullus erat nec hic neque illic, fractum qui veteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, 25 quaeso, inquit mihi mi Catulle, paulum istos commoda! nam volo ad Serapim deferri. mane, inquii puellae, istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis, 30 Cinnast Gaius, is sibi paravit. verum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi paratis. sed tu insulsa male et molesta vivis, per quam non licet esse neglegentem. XI Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, 5 sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes, 10 Caesaris visens monumenta magni, Gallicum Rhenum, horribiles vitro ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati: 15 pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium 20 ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratrost. XII Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque vino: tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: 5 quamvis sordida res et invenustast. non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta vel talento mutari velit: est enim leporum differtus puer ac facetiarum. 10 quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte; quod me non movet aestimatione, verumst mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis 15 miserunt mihi muneri Fabullus et Veranius: haec amem necessest ut Veraniolum meum et Fabullum. XIII Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella 5 et vino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores 10 seu quid suavius elegantiusvest: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque; quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum. XIVA Ni te plus oculis meis amarem, iucundissime Calve, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidve sum locutus, 5 cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, 10 non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, 15 Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, salse, sic abibit: nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia; Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena, 20 ac te his suppliciis remunerabor. vos hinc interea valete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae! XIVB Siqui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque vestras non horrebitis admovere nobis, [omnem ponite nunc severitatem: nam versus veniunt proterviores.] XV Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. veniam peto pudenter, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, 5 conserves puerum mihi pudice, non dico a populo_nihil veremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt sua occupati_ verum a te metuo tuoque pene 10 infesto pueris bonis malisque. quem tu qua libet, ut libet, moveto quantum vis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque vecors 15 in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas, ah tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque! XVI Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. 5 nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necessest; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, 10 non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo. XVII O colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli axulis stantis in recidivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat: 5 sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, colonia, risus. quendam municipem meum de tuo volo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, 10 verum totius ut lacus putidaeque paludis lividissima maximeque est profunda vorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit viridissimo nupta flore puella 15 (et puella tenellulo delicatior haedo, asservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, 20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; talis iste merus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum, 25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula. XXI Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. 5 nec clam: nam simul es, iocaris una, haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi struentem tangam te prior irrumatione. atque id si faceres satur, tacerem: 10 nunc ipsum id doleo, quod esurire a temet puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus. XXII Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homost venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura 5 perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: chartae regiae novae bibli, novi umbilici, lora rubra membranae_ derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas, tum bellus ille et urbanus 10 Suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putamus esse? qui modo scurra aut siquid hac re scitius videbatur, idem inficetost inficetior rure, 15 simul poemata attigit, neque idem umquam aequest beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam, quem non in aliqua re videre Suffenum 20 possis. suus cuique attributus est error: sed non videmus manticae quod in tergost. XXIII Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, 5 est pulchre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulchre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves ruinas, 10 non facta impia, non dolos veneni, non casus alios periculorum. atqui corpora sicciora cornu aut siquid magis aridumst habetis sole et frigore et esuritione. 15 quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillost, 20 nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lupillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare possis. haec tu commoda tam beata, Furi, 25 noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precari centum desine: nam sat es beatus. XXIV O qui flosculus es Iuventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses 5 isti, cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. quid? non est homo bellus? inquies. est: sed bello huic neque servus est neque arca. hoc tu quam libet abice elevaque: 10 nec servum tamen ille habet neque arcam. XXV Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula oricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, 5 cum dives arca rimulas ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum, quod involasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam avita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, 10 ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi conscribilent flagella, et insolenter aestues, velut minuta magno deprensa navis in mari, vesaniente vento. XXVI Furi, villula vestra non ad Austri flatus oppositast neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Apheliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. 5 o ventum horribilem atque pestilentem! XXVII Minister vetuli puer Falerni, inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebrioso acino ebriosioris. 5 at vos quo libet hinc abite, lymphae, vini pernicies, et ad severos migrate: hic merus est Thyonianus. XXVIII Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto 5 vappa frigoraque et famem tulistis? ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello? o Memmi, bene me ac diu supinum 10 tota ista trabe lentus irrumasti. sed, quantum video, pari fuistis casu: nam nihilo minore verpa farti estis. pete nobiles amicos! at vobis mala multa di deaeque 15 dent, opprobria Romuli Remique. XXIX Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia? 5 cinaede Romule, hoc videbis et feres? et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? cinaede Romule, hoc videbis et feres? 10 es impudicus et vorax et aleo. eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista vestra diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? 15 quid est alid sinistra liberalitas? parum expatravit an parum helluatus est? paterna prima lancinata sunt bona, secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. 20 eine Galliae optima et Britanniae? quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia? eone nomine, urbis o piissimi, socer generque, perdidistis omnia? XXX Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? num facta impia fallacum hominum caelicolis placent? 5 cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis, eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque 10 ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. XXXI Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, 5 vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto! o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum 10 desideratoque acquiescimus lecto? hoc est quod unumst pro laboribus tantis. salve, venusta Sirmio, atque ero gaude gaudente; vosque, limpidae lacus undae, ridete quidquid est domi cachinnorum! XXXII Amabo, mea dulcis Ipsitilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te veniam meridiatum. et si iusseris, illud adiuvato, 5 nequis liminis obseret tabellam, neu tibi libeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis novem continuas fututiones. verum, siquid ages, statim iubeto: 10 nam pransus iaceo et satur supinus pertundo tunicamque palliumque. XXXIII O furum optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est voraciore), 5 cur non exilium malasque in oras itis, quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et nates pilosas, fili, non potes asse venditare? XXXIV Dianae sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. 5 o Latonia, maximi magna progenies Iovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam, montium domina ut fores 10 silvarumque virentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, 15 tu potens Trivia et nothos dicta lumine Luna. tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis 20 tecta frugibus exples. sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solitas, bona sospites ope gentem. XXXV Poetae tenero, meo sodali, velim Caecilio, papyre, dicas Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus: 5 nam quasdam volo cogitationes amici accipiat sui tuique. quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet, manusque collo 10 ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae 15 ignes interiorem edunt medullam. ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior: est enim venuste Magna Caecilio incohata Mater. XXXVI Annales Volusi, cacata charta, votum solvite pro mea puella: nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem 5 desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. nec vos pessima se puella vidit 10 iocose ac lepide vovere divis. nunc, o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Uriosque apertos, quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos, 15 quaeque Dyrrachium, Hadriae tabernam, acceptum face redditumque votum, si non illepidum neque invenustumst. at vos interea venite in ignem, pleni ruris et inficetiarum 20 annales Volusi, cacata charta! XXXVII Salax taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas vobis, solis licere, quidquid est puellarum, 5 confutvere et putare ceteros hircos? an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius vobis 10 frontem tabernae sopionibus scribam. puella nam mi, quae meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatique 15 omnes amatis, et quidem, quod indignumst, omnes pusilli et semitarii moechi; tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati, opaca quem bonum facit barba 20 et dens Hibera defricatus urina. XXXVIII Malest, Cornifici, tuo Catullo, malest, me hercule, et est laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumquest, 5 qua solatus es allocutione? irascor tibi. sic tuos amores? paulum quidlibet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis! XXXIX Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventumst subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille. si ad pii rogum fili 5 lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumquest, quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendumst te mihi, bone Egnati. 10 si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs aut pinguis Umber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut quilibet, qui puriter lavit dentes, 15 tamen renidere usque quaque te nollem: nam risu inepto res ineptior nullast. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, 20 ut, quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti. XL Quaenam te mala mens, miselle Raude, agit praecipitem in meos iambos? quis deus tibi non bene advocatus vecordem parat excitare rixam? 5 an ut pervenias in ora vulgi? quid vis? qualibet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa voluisti amare poena. XLI Anneiana puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. 5 propinqui, quibus est puella curae, amicos medicosque convocate: non est sana puella, nec rogare, qualis sit, solet aes imaginosum. XLII Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes, undique, quotquot estis omnes. iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram 5 pugillaria, si pati potestis. persequamur eam et reflagitemus. quae sit, quaeritis? illa, quam videtis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. 10 circumsistite eam, et reflagitate: moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos! non assis facit? o lutum, lupanar, aut si perditius potest quid esse! 15 sed non est tamen hoc satis putandum. conclamate iterum altiore voce: moecha putida, redde codicillos, 20 redde, putida moecha, codicillos! sed nil proficimus, nihil movetur. mutandast ratio modusque vobis, siquid proficere amplius potestis, quo, si non aliud potest, ruborem ferreo canis exprimamus ore: pudica et proba, redde codicillos! XLIII Salve, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, 5 decoctoris amica Formiani. ten provincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insipiens et inficetum! XLIV O funde noster seu Sabine seu Tiburs_ nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere; at quibus cordist, quovis Sabinum pignore esse contendunt_ 5 sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana villa malamque pectore expuli tussim, non immerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. 10 nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitorem plenam veneni et pestilentiae legi. hic me gravedo frigida et frequens tussis quassavit usque dum in tuum sinum fugi 15 et me recuravi otioque et urtica. quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravedinem et tussim 20 non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc vocat me, cum malum librum fecit. XLV Acmen Septimius, suos amores, tenens in gremio mea inquit Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos, 5 quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni. hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextra sternuit approbationem. 10 at Acme leviter caput reflectens et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore saviata, sic, inquit mea vita, Septimille, huic uni domino usque serviamus, 15 ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis. hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextra sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti 20 mutuis animis amant amantur: unam Septimius misellus Acmen mavult quam Syrias Britanniasque; uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinesque. 25 quis ullos homines beatiores vidit, quis Venerem auspicatiorem? XLVI Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit auris. linquantur Phrygii, Catulle, campi 5 Nicaeaeque ager uber aestuosae: ad claras Asiae volemus urbes. iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. o dulces comitum valete coetus, 10 longe quos simul a domo profectos diversae varie viae reportant! XLVII Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque munda, vos Veraniolo meo et Fabullo verpus praeposuit Priapus ille? 5 vos convivia lauta sumptuose de die facitis, mei sodales quaerunt in trivio vocationes? XLVIII Mellitos oculos tuos, Iuventi, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec mi umquam videar satur futurus, 5 non si densior Africis aristis sit nostrae seges osculationis. XLIX Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus 5 agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus. L Hesterno, Licini, die otiosi multum lusimus in tuis tabellis, ut convenerat esse delicatos: scribens versiculos uterque nostrum 5 ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum. atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret, 10 nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto, indomitus furore, lecto versarer cupiens videre lucem, ut tecum loquerer, simulque ut essem. at defessa labore membra postquam 15 semimortua lectulo iacebant, hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, 20 ne poenas Nemesis reposcat a te. est vemens dea: laedere hanc caveto. LI Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit 5 dulce ridentem, misero quod omnes eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi [vocis in ore;] lingua sed torpet, tenuis sub artus 10 flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures geminae, teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestumst: otio exsultas nimiumque gestis: 15 otium et reges prius et beatas perdidit urbes. LII Quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curuli struma Nonius sedet, per consulatum peierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori? LIII Risi nescioquem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Calvus explicasset, admirans ait haec manusque tollens, 5 di magni, salaputium disertum! LIV Othonis caput oppido pusillum et, trirustice, semilauta crura, subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem 5 tibi et Fufidio, seni recocto: irascere iterum meis iambis immerentibus, unice imperator. LV Oramus, si forte non molestumst, demonstres ubi sint tuae latebrae. te in campo quaesivimus minore, te in circo, te in omnibus sacellis, 5 te in templo summi Iovis sacrato. in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi; quas vultu video tamen serenas. aufertis sic usque flagitabam 10 Camerium mihi, pessimae puellae? en, inquit quaedam, sinum reducens, en hic in roseis latet papillis! sed te iam ferre Herculi labos est: [nec te prendere nunc, amice, possim,] non custos si fingar ille Cretum, non Ladas ego pinnipesve Perseus, non si Pegaseo ferar volatu, non Rhesi niveae citaeque bigae; adde huc plumipedas volatilesque, ventorumque simul require cursum, quos iunctos, Cameri, mihi dicares: defessus tamen omnibus medullis et multis languoribus peresus essem te mihi, amice, quaeritando. tanto te in fastu negas, amice? 15 dic nobis ubi sis futurus, ede audacter, committe, crede luci. num te lacteolae tenent puellae? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes: 20 verbosa gaudet Venus loquella. vel, si vis, licet obseres palatum, dum nostri sis particeps amoris. LVI O rem ridiculam, Cato, et iocosam, dignamque auribus et tuo cachinno! ride, quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis iocosa. 5 deprendi modo pupulum puellae trusantem: hunc ego, si placet Dionae, protelo rigida mea cecidi. LVII Pulchre convenit improbis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. nec mirum: maculae pares utrisque, urbana altera et illa Formiana, 5 impressae resident nec eluentur: morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum. 10 pulchre convenit improbis cinaedis. LVIII Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis 5 glubit magnanimos Remi nepotes. LIX Bononiensis Rufa Rufulum fellat, uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis vidistis ipso rapere de rogo cenam, cum devolutum ex igne prosequens panem 5 ab semiraso tunderetur ustore. LX Num te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreavit ac taetra, ut supplicis vocem in novissimo casu 5 contemptam haberes, ah nimis fero corde? LXI Collis o Heliconii cultor, Uraniae genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenaee Hymen, 5 o Hymen Hymenaee, cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape, laetus huc, huc veni, niveo gerens 10 luteum pede soccum; excitusque hilari die, nuptialia concinens voce carmina tinnula, pelle humum pedibus, manu 15 pineam quate taedam. namque Iunia Manlio, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona 20 nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos Hamadryades deae ludicrum sibi roscido 25 nutriuntur honore. quare age, huc aditum ferens, perge linquere Thespiae rupis Aonios specus, nympha quos super irrigat 30 frigerans Aganippe, ac domum dominam voca coniugis cupidam novi, mentem amore revinciens, ut tenax hedera huc et huc 35 arborem implicat errans. vosque item simul, integrae virgines, quibus advenit par dies, agite in modum dicite, o Hymenaee Hymen, 40 o Hymen Hymenaee, ut libentius, audiens se citarier ad suum munus, huc aditum ferat dux bonae Veneris, boni 45 coniugator amoris. quis deus magis anxiis est petendus amantibus? quem colent homines magis caelitum, o Hymenaee Hymen, 50 o Hymen Hymenaee? te suis tremulus parens invocat, tibi virgines zonula soluunt sinus, te timens cupida novus 55 captat aure maritus. tu fero iuveni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae matris, o Hymenaee Hymen, 60 o Hymen Hymenaee. nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet, commodi capere: at potest te volente. quis huic deo 65 compararier ausit? nulla quit sine te domus liberos dare, nec parens stirpe nitier: at potest te volente. quis huic deo 70 compararier ausit? quae tuis careat sacris, non queat dare praesides terra finibus: at queat te volente. quis huic deo 75 compararier ausit? claustra pandite ianuae! virgo, ades! viden ut faces splendidas quatiunt comas? [cur moraris? abit dies: prodeas, nova nupta. neve respicias domum, quae fuit tua, neu pedes] tardet ingenuus pudor. 80 quem tamen magis audiens fles, quod ire necessest. flere desine: non tibi, Au- runculeia, periculumst, nequa femina pulchrior 85 clarum ab Oceano diem viderit venientem. talis in vario solet divitis domini hortulo stare flos hyacinthinus. 90 sed moraris, abit dies: prodeas, nova nupta. prodeas, nova nupta, si iam videtur, et audias nostra verba. viden? faces 95 aureas quatiunt comas: prodeas, nova nupta. non tuus levis in mala deditus vir adultera, probra turpia persequens, 100 a tuis teneris volet secubare papillis, lenta sed velut assitas vitis implicat arbores, implicabitur in tuum 105 complexum. sed abit dies: prodeas, nova nupta. o cubile, quod omnibus [dignum amoribus instruit veste purpurea Tyros, fulcit India eburnei] candido pede lecti, quae tuo veniunt ero, 110 quanta gaudia, quae vaga nocte, quae medio die gaudeat! sed abit dies: prodeas, nova nupta. tollite, o pueri, faces: 115 flammeum video venire. ite concinite in modum io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. ne diu taceat procax 120 Fescennina iocatio, nec nuces pueris neget desertum domini audiens concubinus amorem. da nuces pueris, iners 125 concubine! satis diu lusisti: nucibus iuvet iam servire Talassio. concubine, nuces da. sordebant tibi vilicae, 130 concubine, hodie atque heri: nunc tuum cinerarius tondet os. miser ah miser concubine, nuces da. diceris male te a tuis 135 unguentate glabris marite abstinere, sed abstine. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. scimus haec tibi quae licent 140 soli cognita, sed marito ista non eadem licent. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. nupta, tu quoque, quae tuus 145 vir petet, cave ne neges, ni petitum aliunde eat. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. en tibi domus ut potens 150 et beata viri tui! quae tibi sine serviat_ io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee_ usque dum tremulum movens 155 cana tempus anilitas omnia omnibus adnuit. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. transfer omine cum bono 160 limen aureolos pedes, rasilemque subi forem. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. aspice, intus ut accubans 165 vir tuus Tyrio in toro totus immineat tibi. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. illi non minus ac tibi 170 pectore urit in intimo flamma, sed penite magis. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. mitte bracchiolum teres, 175 praetextate, puellulae: iam cubile adeat viri. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. vos, bonae senibus viris 180 cognitae bene feminae, collocate puellulam. io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. iam licet venias, marite: 185 uxor in thalamo tibist, ore floridulo nitens, alba parthenice velut luteumve papaver. at, marite, ita me iuvent 190 caelites, nihilo minus pulcher es, neque te Venus neglegit. sed abit dies: perge, ne remorare. non diu remoratus es, 195 iam venis. bona te Venus iuverit, quoniam palam quod cupis cupis, et bonum non abscondis amorem. ille pulveris Africi 200 siderumque micantium subducat numerum prius, qui vestri numerare vult multa milia ludi. ludite ut libet, et brevi 205 liberos date. non decet tam vetus sine liberis nomen esse, sed indidem semper ingenerari. Torquatus volo parvulus 210 matris e gremio suae porrigens teneras manus dulce rideat ad patrem semihiante labello. sit suo similis patri 215 Manlio, ut facie omnibus noscitetur ab insciis et pudicitiam suae matris indicet ore. talis illius a bona 220 matre laus genus approbet, qualis unica ab optima matre Telemacho manet fama Penelopaeo. claudite ostia, virgines: 225 lusimus satis. at, boni coniuges, bene vivite et munere assiduo valentem exercete iuventam! LXII Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu vix tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas: iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. 5 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. sic certest: viden ut perniciter exsiluere? non temere exsiluere: canent quod vincere par est. 10 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Non facilis nobis, aequales, palma paratast: aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. non frustra meditantur: habent memorabile quod sit. nec mirum, penitus quae tota mente laborant. 15 nos alio mentes, alio divisimus aures; iure igitur vincemur: amat victoria curam. quare nunc animos saltem convertite vestros: dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 20 Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam, et iuveni ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe? 25 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis? qui desponsa tua firmes conubia flamma, quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes, nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. 30 quid datur a divis felici optatius hora? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam: [namque suo adventu fert omnibus ille pericla; nocte timent cuncti, nisi quos aliena petentes, Hespere, tu radiis properas accendere blandis. at libet iniusta pueris te extollere laude. quid tum, si laudant, sibi mox quem quisque timebunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hespere, te innuptae nunc falso crimine laedunt:] namque tuo adventu vigilat custodia semper; nocte latent fures, quos idem saepe revertens, 35 Hespere, mutato comprendis nomine Eoos. at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis, 40 ignotus pecori, nullo convulsus aratro, quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, [iam iam se expandit suavesque exspirat odores;] multi illum pueri, multae optavere puellae: idem cum tenui carptus defloruit ungui, nulli illum pueri, nullae optavere puellae: 45 sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, 50 numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus iam iam contingit summum radice flagellum; hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci: at si forte eademst ulmo coniuncta marita, 55 multi illam agricolae, multi coluere iuvenci: sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; cum par conubium maturo tempore adeptast, cara viro magis et minus est invisa parenti. et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo. 60 non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necessest. virginitas non tota tuast, ex parte parentumst: tertia pars patris est, pars est data tertia matri, tertia sola tuast: noli pugnare duobus, 65 qui genero sua iura simul cum dote dederunt. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! LXIII Super alta vectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit adiitque opaca silvis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, vagus animi, 5 devulsit ili acuto 5 sibi pondera silice. itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans, niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum tuum, Cybebe, tua, mater, initia, 10 quatiensque terga tauri 10 teneris cava digitis canere haec suis adortast tremebunda comitibus: agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, aliena quae petentes velut exules loca 15 sectam meam secutae 15 duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi, et corpus evirastis Veneris nimio odio; hilarate erae citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini 20 Phrygiam ad domum Cybebes, 20 Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, 25 ubi suevit illa divae 25 volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis. simul haec comitibus Attis cecinit, notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, 30 viridem citus adit Idam 30 properante pede chorus. furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens, comitata tympano Attis per opaca nemora dux, veluti iuvenca vitans onus indomita iugi: rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem. 35 itaque, ut domum Cybebes 35 tetigere lassulae, nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. piger his labante languore oculos sopor operit; abit in quiete molli rabidus furor animi. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis 40 lustravit aethera album, 40 sola dura, mare ferum, pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit: trepidante quem recepit dea Pasithea sinu. ita de quiete molli rapida sine rabie 45 simul ipsa pectore Attis 45 sua facta recoluit, liquidaque mente vidit sine quis ubique foret, animo aestuante rursus reditum ad vada tetulit. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis, patriam allocuta maestast ita voce miseriter: 50 patria o mei creatrix, 50 patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem, et earum operta adirem furibunda latibula, 55 ubinam aut quibus locis te 55 positam, patria, reor? cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, rabie fera carens dum breve tempus animus est. egone a mea remota haec ferar in nemora domo? patria, bonis, amicis, genitoribus abero? 60 abero foro, palaestra, 60 stadio et gyminasiis? miser ah miser, querendumst etiam atque etiam, anime. quod enim genus figuraest, ego non quod obierim? ego puber, ego adulescens, ego ephebus, ego puer, ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei: 65 mihi ianuae frequentes, 65 mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero? 70 ego viridis algida Idae 70 nive amicta loca colam? ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus, ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus? iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet. roseis ut hic labellis sonitus citus abiit, 75 dominae deorum ad aures 75 nova nuntia referens, ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. agedum, inquit age ferox i, fac ut hanc furor agitet, fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, 80 mea libere nimis quae 80 fugere imperia cupit. age caede terga cauda, tua verbera patere, fac cuncta mugienti fremitu loca retonent, rutilam ferox torosa cervice quate iubam. ait haec minax Cybebe religatque iuga manu. 85 ferus ipse sese adhortans 85 rabidum incitat animum, vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. at ubi umida albicantis loca litoris adiit, teneramque vidit Attin prope marmora pelagi, facit impetum. illa demens fugit in nemora fera: 90 ibi semper omne vitae 90 spatium famula fuit. dea, magna dea, Cybebe, dea, domina Dindymi, procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo: alios age incitatos, alios age rabidos. LXIV Peliaco quondam prognatae vertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, 5 auratam optantes Colchis avertere pellem ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, caerula verrentes abiegnis aequora palmis. diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, 10 pinea coniungens inflexae texta carinae. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor, tortaque remigio spumis incanuit unda, emersere freti candenti e gurgite vultus 15 aequoreae monstrum Nereides admirantes. illa, haud ante alia, viderunt luce marinas mortales oculis nudato corpore Nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, 20 tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, salvete, deum genus! o bona matrum progenies, salvete iterum, salvete, bonarum! vos ego saepe mero, vos carmine compellabo. 25 teque adeo, eximie taedis felicibus aucte, Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores_ tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine, tene suam Tethys concessit ducere neptem, 30 Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? quis simul optatae finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. 35 deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, 40 non glebam prono convellit vomere taurus, squalida desertis robigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento. 45 candet ebur soliis, collucent pocula mensae, tota domus gaudet regali splendida gaza. pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in mediis, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. 50 haec vestis priscis hominum variata figuris heroum mira virtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore Diae, Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, 55 necdum etiam sese quae visit visere credit, utpote fallaci quae tum primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae. 60 quem procul ex alga maestis Minois ocellis, saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, 65 non tereti strophio lactentes vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, 70 toto animo, tota pendebat perdita mente. ah misera, assiduis quam luctibus exsternavit spinosas Erycina serens in pectore curas illa ex tempestate, ferox quo tempore Theseus egressus curvis a litoribus Piraei 75 attigit iniusti regis Gortynia tecta. nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsolvere caedis electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. 80 quis angusta malis cum moenia vexarentur, ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis proicere optavit potius quam talia Cretam funera Cecropiae nec funera portarentur. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris 85 magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suaves exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtus 90 aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina, quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis. heu misere exagitans immiti corde furores, 95 sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem! quantos illa tulit languenti corde timores! 100 quam tum saepe magis fulgore expalluit auri, cum saevum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! non ingrata tamen frustra munuscula divis promittens tacito suscepit vota labello. 105 nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, late quaecumque habet obvia frangens), 110 sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis. inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem 115 tecti frustraretur inobservabilis error. sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in nata deperdita lamentatast, 120 omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae venerit, aut ut eam devinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx? saepe illam perhibent ardenti corde furentem 125 clarisonas imo fudisse e pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montes, unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, 130 atque haec extremis maestam dixisse querellis, frigidulos udo singultus ore cientem: sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? sicine discedens neglecto numine divum 135 immemor ah devota domum periuria portas? nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, immite ut nostri vellet miserescere pectus? at non haec quondam blanda promissa dedisti 140 voce mihi, non haec miseram sperare iubebas, sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos; quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. nunc iam nulla viro iuranti femina credat, nulla viri speret sermones esse fideles; 145 quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: sed simul ac cupidae mentis satiata libidost, dicta nihil meminere, nihil periuria curant. certe ego te in medio versantem turbine leti 150 eripui, et potius germanum amittere crevi, quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra. quaenam te genuit sola sub rupe leaena, 155 quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, talia qui reddis pro dulci praemia vita? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, 160 attamen in vestras potuisti ducere sedes, quae tibi iucundo famularer serva labore, candida permulcens liquidis vestigia lymphis, purpureave tuum consternens veste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, 165 exsternata malo, quae nullis sensibus auctae nec missas audire queunt nec reddere voces? ille autem prope iam mediis versatur in undis, nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. sic, nimis insultans extremo tempore saeva, 170 fors etiam nostris invidit questibus aures. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus intortum religasset navita funem, 175 nec malus haec celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes! nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Idaeosne petam montes? at gurgite lato discernens ponti truculentum dividit aequor. 180 an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui respersum iuvenem fraterna caede secuta? coniugis an fido consoler memet amore? quine fugit lentos incurvans gurgite remos? praeterea nullo colitur sola insula tecto, 185 nec patet egressus pelagi cingentibus undis. nulla fugae ratio, nullast spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus, 190 quam iustam a divis exposcam prodita multam, caelestumque fidem postrema comprecer hora. quare, facta virum multantes vindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantes praeportat pectoris iras, 195 huc huc adventate, meas audite querellas, quas ego, vae misera, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, vos nolite pati nostrum vanescere luctum, 200 sed quali solam Theseus me mente reliquit, tali mente, deae, funestet seque suosque. has postquam maesto profudit pectore voces, supplicium saevis exposcens anxia factis, adnuit invicto caelestum numine rector; 205 quo motu tellus atque horrida contremuerunt aequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quae mandata prius constanti mente tenebat, 210 dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erectheum se ostendit visere portum. namque ferunt olim, classi cum moenia divae linquentem natum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse: 215 nate mihi longe iucundior unice vita, reddite in extrema nuper mihi fine senectae, nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus eripit invito mihi te, cui languida nondum 220 lumina sunt nati cara saturata figura, non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso pulvere foedans, 225 inde infecta vago suspendam lintea malo, nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei 230 adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; ut, simul ac nostros invisent lumina colles, funestam antemnae deponant undique vestem, 235 candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet. haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes 240 aerium nivei montis liquere cacumen. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, anxia in assiduos absumens lumina fletus, cum primum infecti conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, 245 amissum credens immiti Thesea fato. sic, funesta domus ingressus tecta paterna morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. quae tum prospectans cedentem maesta carinam 250 multiplices animo volvebat saucia curas. at parte ex alia florens volitabat Iacchus cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. cui Thyades passim lymphata mente furebant 255 euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, 260 orgia quae frustra cupiunt audire profani; plangebant aliae proceris tympana palmis, aut tereti tenues tinnitus aere ciebant; multis raucisonos efflabant cornua bombos, barbaraque horribili stridebat tibia cantu. 265 talibus amplifice vestis decorata figuris pulvinar complexa suo velabat amictu. quae postquam cupide spectando Thessala pubes expletast, sanctis coepit decedere divis. hic, qualis flatu placidum mare matutino 270 horrificans Zephyrus proclivas incitat undas Aurora exoriente vagi sub limina Solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbrescunt, 275 purpureaque procul nantes ab luce refulgent: sic tum vestibulo linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps a vertice Peli advenit Chiron portans silvestria dona: 280 nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura aperit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore. 285 confestim Peneos adest, viridantia Tempe, Tempe, quae silvae cingunt super impendentes, Haemonisin linquens crebris celebranda choreis, non vacuus: namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, 290 non sine nutanti platano lentaque sorore flammati Phaethontis et aeria cupressu. haec circum sedes late contexta locavit, vestibulum ut molli velatum fronde vireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, 295 extenuata gerens veteris vestigia poenae, quam quondam silici restrictus membra catena persolvit pendens e verticibus praeruptis. inde pater divum sancta cum coniuge natisque advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens 300 unigenamque simul cultricem montibus Idri: Pelea nam tecum pariter soror aspernatast, nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, 305 cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, 310 aeternumque manus carpebant rite laborem. laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, 315 atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis, quae prius in levi fuerant exstantia filo: ante pedes autem candentis mollia lanae vellera virgati custodibant calathisci. 320 hae tum clarisona vellentes vellera voce talia divino fuderunt carmine fata, carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen, Opis carissime nato, 325 accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, 330 quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, languidulosque paret tecum coniungere somnos, levia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales umquam contexit amores, 335 nullus amor tali coniunxit foedere amantes, qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, 340 qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, 345 Troicaque obsidens longinquo moenia bello, periuri Pelopis vastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur natorum in funere matres, 350 cum incultum cano solvent a vertice crinem, putridaque infirmis variabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. namque velut densas praecerpens messor aristas sole sub ardenti flaventia demetit arva, 355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter densis angustans corporum acervis 360 alta tepefaciet permixta flumina caede. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coacervatum aggere bustum excipiet niveos perculsae virginis artus. 365 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra; quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, 370 proiciet truncum summisso poplite corpus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. quare agite optatos animi coniungite amores, accipiat coniunx felici foedere divam, dedatur cupido iam dudum nupta marito. 375 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo, anxia nec mater discordis maesta puellae 380 secubitu caros mittet sperare nepotes. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. talia praefantes quondam felicia Peleo carmina divino cecinerunt pectore Parcae. praesentes namque ante domos invisere castas 385 heroum et sese mortali ostendere coetu caelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater divum templo in fulgente residens, annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. 390 saepe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyiadas effusis euhantes crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti divum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mavors 395 aut rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo armatas hominumst praesens hortata catervas. sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, 400 destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati, liber uti nuptae poteretur flore novellae, ignaro mater substernens se improba nato impia non veritast divos scelerare penates: 405 omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum. quare nec tales dignantur visere coetus, nec se contingi patiuntur lumine claro. LXV Etsi me assiduo defectum cura dolore sevocat a doctis, Hortale, virginibus, nec potis est dulces Musarum expromere fetus mens animi (tantis fluctuat ipsa malis: 5 namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans alluit unda pedem, Troica Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis_ [numquam ego te potero posthac audire loquentem,] 10 numquam ego te, vita frater amabilior, aspiciam posthac? at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumpti fata gemens Ityli): 15 sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum 20 procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur; atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor. LXVI Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, 5 ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio: idem me ille Conon caelesti in limine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum 10 levia protendens bracchia pollicitast, qua rex tempestate novo auctatus hymenaeo vastatum fines iverat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae, quam de virgineis gesserat exuviis. 15 estne novis nuptis odio Venus? an quod aventum frustrantur falsis gaudia lacrimulis, ubertim thalami quas iuxta limina fundunt? non, ita me divi, vera gemunt, iuerint. id mea me multis docuit regina querellis 20 invisente novo proelia torva viro. et tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium? quam penitus maestas exedit cura medullas! ut tibi tunc toto pectore sollicitae 25 sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe cognoram a parva virgine magnanimam. anne bonum oblitas facinus, quo regium adeptas coniugium, quo non fortius ausit alis? sed tum maesta virum mittens quae verba locutas! 30 Iuppiter, ut tersti lumina saepe manu! quis te mutavit tantus deus? an quod amantes non longe a caro corpore abesse volunt? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis non sine taurino sanguine pollicitas, 35 si reditum tetulisset. is haud in tempore longo captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina vota novo munere dissoluo. invita, o regina, tuo de vertice cessi, 40 invita: adiuro teque tuumque caput, digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: sed qui se ferro postulet esse parem? ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris progenies Thiae clara supervehitur, 45 cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus per medium classi barbara navit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere venas 50 institit ac ferri stringere duritiem! abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pinnis obtulit Arsinoes Locridos ales equus, 55 isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopeis incola litoribus. hic liquidi vario ne solum in lumine caeli 60 ex Ariadnaeis aurea temporibus fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus devotae flavi verticis exuviae, uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me sidus in antiquis diva novum posuit: 65 Virginis et saevi contingens namque Leonis lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, vertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui vix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, 70 lux autem canae Tethyi restituit (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo, namque ego non ullo vera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin imi pectoris evoluam): 75 non his tam laetor rebus, quam me afore semper, afore me a dominae vertice discrucior, quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers unguentis, una vilia multa bibi. nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda, 80 non prius unanimis corpora coniugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili. sed quae se impuro dedit adulterio, 85 illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, semper amor sedes incolat assiduus. tu vero, regina, tuens cum sidera divam 90 placabis festis luminibus Venerem, unguinis expertem ne siris esse tuam me, sed potius largis affice muneribus. sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam, proximus Hydrochoi fulguret Oarion! LXVII O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, 5 quamque ferunt rursus nato servisse maligne, postquams porrecto facta marita sene. dic agedum nobis quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem. Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) 10 culpa meast, quamquam dicitur esse mea, nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: verum istuc populi lingua quiete tegit, qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast. 15 Non istuc satis est uno te dicere verbo, sed facere ut quivis sentiat et videat. Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat. Nos volumus: nobis dicere ne dubita. Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, 20 falsumst. non illam vir prior attigerat, languidior tenera cui pendens sicula beta numquam se mediam sustulit ad tunicam; sed pater illusi nati violasse cubile dicitur et miseram conscelerasse domum, 25 sive quod impia mens caeco flagrabat amore, seu quod iners sterili semine natus erat, ut quaerendum unde unde foret nervosius illud, quod posset zonam solvere virgineam. Egregium narras mira pietate parentem, 30 qui ipse sui nati minxerit in gremium. Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere Brixia Cycneae supposita speculae, flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Brixia Veronae mater amata meae, 35 sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium. dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti, cui numquam domini limine abesse licet nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo 40 tantum operire soles aut aperire domum? saepe illam audivi furtiva voce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam. 45 praeterea addebat quendam, quem dicere nolo nomine, ne tollat rubra supercilia. longus homost, magnas cui lites intulit olim falsum mendaci ventre puerperium. LXVIIIA Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, 5 quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia pervigilat: id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, 10 muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. 15 tempore quo primum vestis mihi tradita purast, iucundum cum aetas florida ver ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors 20 abstulit. o misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una totast nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. 25 cuius ego interitu tota de mente fugavi haec studia atque omnes delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefactet membra cubili, 30 id, Manli, non est turpe, magis miserumst. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, 35 illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non hucusque petenti copia praestost: 40 ultro ego deferrem, copia siqua foret. LXVIIIB Non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis foverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: 45 sed dicam vobis, vos porro dicite multis milibus et facite haec charta loquatur anus, [versibus ut nostris etiam post funera vivat,] notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam 50 in deserto Alli nomine opus faciat. nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me torruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, 55 maesta neque assiduo tabescere lumina fletu cessarent tristique imbre madere genae. qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit a lapide, qui cum de prona praeceps est valle volutus, 60 per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen, cum gravis exustos aestus hiulcat agros; ac velut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda venit 65 iam prece Pollucis, iam Castoris implorata: tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores. 70 quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesileam Laodamia domum 75 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestes pacificasset eros. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, quod temere invitis suscipiatur eris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, 80 doctast amisso Laodamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collum, quam veniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio: 85 quod scibant Parcae non longo tempore abesse, si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argivorum coeperat ad sese Troia ciere viros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, 90 Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, quaene etiam nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una totast nostra sepulta domus, 95 omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum 100 detinet extremo terra aliena solo. ad quam tum properans fertur lecta undique pubes Graia penetrales deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. 105 quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, ereptumst vita dulcius atque anima coniugium: tanto te absorbens vertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum 110 siccare emulsa pingue palude solum, quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, 115 pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Hebe nec longa virginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre iugum docuit. nam nec tam carum confecto aetate parenti 120 una caput seri nata nepotis alit, qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano vulturium capiti: 125 nec tantum niveo gavisast ulla columbo compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro quam quae praecipue multivolast mulier: sed tu horum magnos vicisti sola furores, 130 ut semel es flavo conciliata viro. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. 135 quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus erae, ne nimium simus stultorum more molesti: saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem contudit iram, 140 noscens omnivoli plurima furta Iovis. atqui nec divis homines componier aequumst, [nec mala, quot Iuno quantave, nos patimur. tolle igitur questus, et forti mente, Catulle,] ingratum tremuli tolle parentis opus. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, 145 sed furtiva dedit muta munuscula nocte, ipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis, quem lapide illa diem candidiore notat. LXVIIIC Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus 150 pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim antiquis solitast munera ferre piis. 155 sitis felices et tu simul et tua vita, et domus ipsa, in qua lusimus, et domina, et qui principio nobis te tradidit Afer, a quo sunt primo mi omnia nata bono, et longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost, 160 lux mea, qua viva vivere dulce mihist. LXIX Noli admirari quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis. 5 laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes; neque mirum: nam mala valdest bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, 10 aut admirari desine cur fugiant. LXX Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua. LXXI Siqua iure bono sacer alarum obstitit hircus, aut siqua merito tarda podagra secat, aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, mirificest, Quinti, nactus utrumque malum. 5 nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: illam affligit odore, ipse perit podagra. LXXII Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, sed pater ut natos diligit et generos. 5 nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, multo mi tamen es vilior et levior. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene velle minus. LXXIII Desine de quoquam quicquam bene velle mereri aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignest, immo etiam taedet, taedet obestque magis; 5 ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, quam modo quae me unum atque unicum amicum habuit. LXXIV Gellius audierat patruum obiurgare solere, siquis delicias diceret aut faceret. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem et patruum reddidit Harpocraten. 5 quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum nunc patruum, verbum non faciet patruus. LXXV Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias. LXXVI Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo divum ad fallendos numine abusum homines, 5 multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. 10 quare cur tete iam amplius excrucies? quin tu animum offirmas atque istinc te ipse reducis et dis invitis desinis esse miser? difficilest longum subito deponere amorem, difficilest, verum hoc qua libet efficias: 15 una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote. o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, 20 eripite hanc pestem perniciemque mihi, quae mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit: 25 ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. o di, reddite mi hoc pro pietate mea! LXXVII Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine surrepsti mi, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? 5 eripuisti, eheu nostrae crudele venenum vitae, eheu nostrae pestis amicitiae! LXXVIII Gallus habet fratres, quorumst lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homost bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet. 5 Gallus homost stultus, nec se videt esse maritum, qui patruus patrui monstret adulterium. LXXVIIIB [Lesbi, non quererer te foedis moribus esse, si turpes tantum pollueres socios:] sed nunc id doleo, quod purae pura puellae savia comminxit spurca saliva tua. verum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent et, qui sis, fama loquetur anus. LXXIX Lesbius est pulcher. quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, si tria notorum savia reppererit. LXXX quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora nive, mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die? 5 nescioquid certest: an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri? sic certest: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso barba notata sero. LXXXI Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua, 5 qui tibi nunc cordist; quem tu praeponere nobis audes, et nescis quod facinus facias? LXXXII Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis. LXXXIII Lesbia mi praesente viro male plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitiast. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, 5 non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, iratast. hoc est, uritur et loquitur. LXXXIV Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. 5 credo, sic mater, sic semper avunculus eius, sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, 10 cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios. LXXXV Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior. LXXXVI Quintia formosast multis; mihi candida, longa, rectast. haec ego sic singula confiteor; totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magnost corpore mica salis. 5 Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, tum omnibus una omnes surripuit Veneres. LXXXVII Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata meast. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta meast. LXXXVIII Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis pervigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? 5 suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra, non si demisso se ipse voret capite. LXXXIX Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque valens vivat tamque venusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer? 5 qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumvis quare sit macer invenies. XC Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum haruspicium: nam magus ex matre et nato gignatur oportet, si verast Persarum impia religio, 5 gratus ut accepto veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens. XCI Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te non nossem bene constantemve putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro; 5 sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. et quamvis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni 10 culpast, in quacumque est aliquid sceleris. XCII Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo. XCIII Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo. XCIV Mentula moechatur. moechatur mentula? certe. hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit. XCV Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem quam coeptast nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hatriensis in uno [versiculorum anno putidus evomuit,] 5 Smyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas, Smyrnam cana diu saecula pervoluent: at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. parva mei mihi sint cordi monumenta Philitae: 10 at populus tumido gaudeat Antimacho. XCVI Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim iunctas flemus amicitias, 5 certe non tanto mors immatura dolorist Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. XCVII Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille, verum etiam culus mundior et melior: 5 nam sine dentibus est. os dentes sesquipedales, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse venustum, 10 et non pistrino traditur atque asino? quem siqua attingit, non illam posse putamus aegroti culum lingere carnificis? XCVIII In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti, id quod verbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. 5 si nos omnino vis omnes perdere, Vetti, hiscas: omnino quod cupis efficies. XCIX Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, saviolum dulci dulcius ambrosia. verum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, 5 dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae. nam simul id factumst, multis diluta labella guttis abstersti mollibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, 10 tamquam commictae spurca saliva lupae. praeterea infesto miserum me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud saviolum tristi tristius elleboro. 15 quam quoniam poenam misero proponis amori, numquam iam posthac basia surripiam. C Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam flos Veronensum depereunt iuvenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum vere dulce sodalicium. 5 cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis perspectast igni tum unica amicitia, cum vesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens. CI Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem, 5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi. nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, 10 atque in perpetuum, frater, ave atque vale! CII Si quicquam tacito commissumst fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, me aeque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse putum Harpocraten. CIII Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamvis saevus et indomitus: aut, si te nummi delectant, desine, quaeso, leno esse atque idem saevus et indomitus. CIV Credis me potuisse meae maledicere vitae, ambobus mihi quae carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tua, mi Tappo, crimina nostra facis. CV Mentula conatur Pipleum scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt. CVI Cum puero bello praeconem qui videt esse quid credat nisi se vendere discupere? CVII Si quicquam cupidoque optantique obtigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum nobisque est carius auro, quod te restituis, Lesbia, mi cupido, 5 restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno vivit felicior, aut magis hac res optandas vita dicere quis poterit? CVIII Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, 5 effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi. CIX Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, 5 ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. CX Aufillena, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimicas, quod nec das et fers saepe, facis facinus. 5 aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, Aufillena, fuit: sed data corripere fraudando officiis plus quam meretricis avaraest, quae sese toto corpore prostituit. CXI Aufillena, viro contentam vivere solo nuptarum laus est laudibus ex nimiis: sed cuivis quamvis potius succumbere par est quam matrem fratres ex patre concipere. CXII Multus homos, Naso, neque tecum multus homost qui descendit: Naso, multus es et pathicus. CXIII Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mucillam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creverunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio. CXIV Firmano saltu non falso Mentula dives fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, pisces, prata, arva ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. 5 quare concedo sit dives, dum omnia desint. saltum laudemus, dum modio ipse egeat. CXV Mentula habet iuxta triginta iugera prati, quadraginta arvi: cetera sunt maria. cur non divitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu tot bona possideat, 5 prata, arva, ingentes silvas vastasque paludes usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed vero mentula magna minax. CXVI Saepe tibi studioso animo verba ante requirens carmina uti possem vertere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta meum mittere in usque caput, 5 hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic valuisse preces. contra nos tela ista tua evitabimus acta: at fixus nostris tu dabi supplicium.