Bottom Autoren
IN C. SALLVSTIVM CRISPVM INVECTIVA
( 1) Ea demum magna voluptas est, C. Sallusti, aequalem
ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam ob-
scaenum dicere, cui non ab initio pueritiae omni ge-
nere facinoris aetas tua respondeat, ut omnis oratio
moribus consonet. neque enim qui ita vivit, ut tu, aliter
ac tu loqui potest, neque qui tam inloto sermone utitur,
vita honestior est. quo me praevertam, patres con-
scripti, unde initium sumam? maius enim mihi dicendi
onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod
aut si de mea vita atque actibus huic conviciatori
respondero, invidia gloriam consequetur, aut si huius
facta mores omnem aetatem nudavero, in idem vitium
incidam procacitatis, quod huic obicio. id vos si forte
offendimini, iustius huic quam mihi suscensere debetis,

( 2) qui initium introduxit. ego dabo operam, ut et pro me
minimo cum fastidio respondeam et in hunc minime
mentitum esse videatur. scio me, patres conscripti, in
respondendo non habere magnam exspectationem, quod
nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audi-
turos, sed omnia vetera recognituros, quis et meae et
vestrae iam et ipsius aures calent. verum eo magis
odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem pec-
care minimis rebus posuit rudimentum, sed ita ingres-
sus est, ut neque ab alio vinci possit neque ipse se

( 3) omnino reliqua aetate praeterire. itaque nihil aliud
studet nisi ut lutulentus cum quovis volutari. longe
vero fallitur opinione. non enim procacitate linguae
vitae sordes eluuntur, sed est quaedam calumnia, quam
unus quisque nostrum testante animo suo fert de eo,
qui falsum crimen bonis obiectat. quod si vita istius
memoriam vicerit, illam, patres conscripti, non ex ora-
tione sed ex moribus suis spectare debebitis. iam dabo
operam, quam maxime potuero, breve ut faciam. ne-
que haec altercatio nostra vobis inutilis erit, patres
conscripti. plerumque enim res publica privatis crescit
inimicitiis, ubi nemo civis qualis sit vir potest latere.

( 4) Primum igitur, quoniam omnium maiores C. Sal-
lustius ad unum exemplum et regulam quaerit, velim
mihi respondeat, num quid his, quos protulit Scipiones
et Metellos, ante fuerit aut opinionis aut gloriae, quam
eos res suae gestae et vita innocentissime acta commen-
davit. quod si hoc fuit illis initium nominis et digni-
tatis, cur non aeque nobis existimetur, cuius res ges-
tae illustres et vita integerrime acta? quasi vero tu
sis ab illis, Sallusti, ortus. quod si esses, nonnullos iam

( 5) tuae turpitudinis pigeret. ego meis maioribus virtute
mea praeluxi, ut, si prius noti non fuerunt, a me acci-
piant initium memoriae suae: tu tuis vitae, quam tur-
piter egisti, magnas offudisti tenebras, ut, etiamsi fue-
rint egregii cives, certe venerint in oblivionem. qua re
noli mihi antiquos viros obiectare. satius est enim me
meis rebus gestis florere quam maiorum opinione niti
et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis in-
itium et virtutis exemplum. neque me cum iis conferri
decet, patres conscripti, qui iam decesserunt omnique

( 6) odio carent et invidia, sed cum eis, qui mecum una in
re publica versati sunt. sed si fuerim aut in honoribus
petendis nimis ambitiosus - non hanc dico popularem
ambitionem, cuius me principem confiteor, sed illam
perniciosam contra leges, cuius primos ordines Sallu-
stius duxit - aut in gerundis magistratibus aut in
vindicandis maleficiis tam severus aut in tuenda re
publica tam vigilans, quam tu proscriptionem vocas,
credo, quod non omnes tui similes incolumes in urbe
vixissent: at quanto meliore loco res publica staret, si
tu par ac similis scelestorum civium una cum illis

( 7) adnumeratus esses? an ego tunc falso scripsi 'cedant
arma togae', qui togatus armatos et pace bellum op-
pressi? an illud mentitus sum 'fortunatam me consule
Romam', qui tantum intestinum bellum ac domesticum
urbis incendium extinxi? neque te tui piget, homo
levissime, cum ea culpas, quae historiis mihi gloriae
ducis? an turpius est scribentem mentiri quam vel
palam hoc ordine dicentem? nam quod in aetatem in-
crepuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quan-

( 8) tum tu a pudicitia. sed quid ego de te plura querar?
quid enim mentiri turpe ducis, qui mihi ausus sis
eloquentiam ut vitium obicere? cuius semper nocens
eguisti patrocinio. an ullum existimas posse fieri civem
egregium, qui non his artibus et disciplinis sit erudi-
tus? an ulla alia putas esse rudimenta et incunabula
virtutis, quibus animi ad gloriae cupiditatem aluntur?
sed minime mirum est, patres conscripti, si homo, qui
desidiae ac luxuriae plenus sit, haec ut nova atque
inusitata miratur. nam quod ista inusitata rabie petu-
lanter in uxorem et in filiam meam invasisti, quae faci-

( 9) lius mulieres se a viris abstinuerunt quam tu vir a
viris, satis docte ac perite fecisti. non enim me sperasti
mutuam tibi gratiam relaturum, ut vicissim tuos com-
pellarem, unus enim satis es materiae habens: neque
quicquam domi tuae turpius est quam tu. multum vero
te, opinor, fallit, qui mihi parare putasti invidiam ex
mea re familiari, quae mihi multo minor est, quam
habere dignus sum. atque utinam ne tanta quidem esset,
quanta est, ut potius amici mei viverent quam ego

( 10) testamentis eorum locupletior essem. ego fugax, C. Sal-
lusti? furori tribuni plebis cessi: utilius duxi quam-
vis fortunam unus experiri, quam universo populo
Romano civilis essem dissensionis causa. qui postea
quam ille suum annum in re publica perbacchatus est
omniaque, quae commoverat, pace et otio resederunt,
hoc ordine revocante atque ipsa re publica manu retra-
hente me reverti. qui mihi dies, si cum omni reliqua
vita conferatur, animo quidem meo superet, cum uni-
versi vos populusque Romanus frequens adventu meo
gratulatus est: tanti me, fugacem, mercennarium pa-

( 11) tronum, hi aestimaverunt. neque hercules mirum est,
si ego semper iustas omnium amicitias aestimavi. non
enim uni privatim ancillatus sum neque me addixi,
sed quantum quisque rei publicae studuit, tantum mihi
fuit aut amicus aut adversarius. ego nihil plus volui
valere quam pacem: multi privatorum audacias nutri-
verunt. ego nihil timui nisi leges: multi arma sua
timeri voluerunt. ego numquam volui quicquam posse
nisi pro vobis: multi ex vobis potentia freti in vos
suis viribus abusi sunt. itaque non est mirum, si nul-
lius amicitia usus sum, qui non perpetuo rei publicae

( 12) amicus fuit. neque me paenitet, si aut petenti Vatinio
reo patrocinium pollicitus sum aut Sesti insolentiam
repressi aut Bibuli patientiam culpavi aut virtutibus
Caesaris favi. hae enim laudes egregii civis et unicae
sunt. quae si tu mihi ut vitia obicis, temeritas tua re-
prehendetur, non mea vitia culpabuntur. plura dice-
rem, si apud alios mihi esset disserendum, patres con-
scripti, non apud vos, quos ego habui omnium mearum
actionum monitores. sed ubi rerum testimonia adsunt,
quid opus est verbis?

( 13) Nunc ut ad te revertar, Sallusti, patrem tuum prae-
teream, qui si numquam in vita sua peccavit, tamen
maiorem iniuriam rei publicae facere non potuit quam
quod te talem filium genuit; neque tu si qua in pueritia
peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare,
qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qua-
lem adolescentiam egeris: hac enim demonstrata facile
intellegetur, quam petulanti pueritia tam impudicus et
procax adoleveris. postea quam immensae gulae im-
pudicissimi corporis quaestus sufficere non potuit et
aetas tua iam ad ea patienda, quae alteri facere colli-
buisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris,
ut, quae ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis

( 14) experireris. ita non est facile exputare, patres con-
scripti, utrum inhonestioribus corporis partibus rem
quaesierit an amiserit. domum paternam vivo patre
turpissime venalem habuit [vendidit]. et cuiquam du-
bium potest esse, quin mori coegerit eum, quo hic non-
dum mortuo pro herede gesserit omnia? neque pudet
eum a me quaerere, quis in P. Crassi domo habitet, cum
ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet pater-
na domo. 'at hercules lapsus aetatis tirocinio postea
se correxit.' non ita est, sed abiit in sodalicium sacri-
legi Nigidiani; bis iudicis ad subsellia attractus extre-
ma fortuna stetit et ita discessit, ut non hic innocens

( 15) esse sed iudices peierasse existimarentur. primum hono-
rem in quaestura adeptus hunc locum et hunc ordinem
despectui [habuit], cuius aditus sibi quoque sordidis-
simo homini patuisset. itaque timens, ne facinora eius
clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris
opprobrio esset, confessus est vobis audientibus adul-
terium neque erubuit ora vestra. vixeris, ut libet, Sal-
lusti, egeris, quae volueris: satis sit unum te tuorum
scelerum esse conscium. noli nobis languorem et sopo-
rem nimium exprobrare. sumus diligentes in tuenda
pudicitia uxorum nostrarum, sed ita experrecti non
sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit stu-

( 16) dia nostra. ecquod hunc movere possit, patres con-
scripti, factum aut dictum turpe, quem non puduerit
palam vobis audientibus adulterium confiteri? quod si
tibi per me nihil respondere voluissem, sed illud cen-
sorium eloquium Appii Claudii et L. Pisonis, integerri-
morum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege
palam universis recitarem, nonne tibi viderer aeternas
inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non pos-
set? neque post illum dilectum senatus umquam te vi-
dimus, nisi forte in ea te castra coniecisti, quo omnis

( 17) sentina rei publicae confluxerat. at idem Sallustius,
qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam
res publica armis oppressa est, [et] idem a victore, qui
exsules reduxit, in senatum per quaesturam est reductus.
quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non venale ha-
buerit, cuius aliquis emptor fuerit, [et] ita egit, ut nihil
non aequum ac verum duxerit, quod ipsi facere colli-
buisset, neque aliter vexavit ac debuit, si quis praedae

( 18) loco magistratum accepisset. peracta quaestura postea
quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitu-
dine vitae se coniunxerat, unus iam ex illo grege vide-
batur. eius enim partis erat Sallustius, quo tamquam
in unam voraginem coetus omnium vitiorum excesse-
rat: quidquid impudicorum, cilonum, parricidarum,
sacrilegorum, deditorum fuit in urbe, municipiis, colo-
niis, Italia tota, sicut in fretis subsederant, nominis
perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti nisi

( 19) licentia vitiorum et cupiditate rerum novarum. 'at
postea quam praetor est factus, modeste se gessit et
abstinenter.' non ita; provinciam vastavit, ut nihil
neque passi sint neque exspectaverint gravius in bello
socii nostri, quam experti sunt in pace hoc Africam
inferiorem obtinente. unde tantum hic exhausit, quan-
tum potuit aut fide nominum traici aut in naves con-
trudi: tantum, inquam, exhausit, patres conscripti,
quantum voluit. ne causam diceret, sestertio duode-
ciens cum Caesare paciscitur. quod si quippiam eorum
falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne pater-
nam quidem domum reluere potueris, repente tamquam
somno beatus hortos pretiosissimos, villam Tiburti

( 20) C. Caesaris, reliquas possessiones paraveris. neque
piguit quaerere, cur ego P. Crassi domum emissem,
cum tu vetus villae dominus sis - cuius paulo ante
fuerat Caesar. modo, inquam, patrimonio non comesto
sed devorato quibus rationibus repente factus es tam
adfluens et tam beatus? nam quis te faceret heredem,
quem ne amicum quidem suum satis honestum quis-
quam sibi ducit nisi similis ac par tui? at hercules
egregia facta maiorum tuorum te extollunt: quorum
sive tu similis es sive illi tui, nihil ad omnium scelus

( 21) ac nequitiam addi potest. verum, ut opinor, honores tui
te faciunt insolentem. tu, C. Sallusti, totidem putas esse
bis senatorem et bis quaestorem fieri quot bis consu-
larem et bis triumphalem? carere decet omni vitio, qui
in alterum dicere parat. is demum male dicit, qui non
potest verum ab altero audire. sed tu, omnium mensa-
rum assecula, omnium cubiculorum in aetate paelex et
idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es et
civilis belli memoria. quid enim hoc gravius pati potui-
mus, quam quod te incolumem in hoc ordine videmus?

( 22) desine bonos petulantissime consectari, desine morbo
procacitatis isto uti, desine unumquemque moribus tuis
aestimare. his moribus amicum tibi efficere non potes:
videris velle inimicum habere. finem dicendi faciam,
patres conscripti. saepe enim vidi gravius offendere
animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixe-
runt, quam eos, qui commiserunt. mihi quidem ratio
habenda est, non quae Sallustius merito debeat audire,
sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim.


Top Autoren