|
Epistulae ad Caesarem Senem de Re Publica
I. (1) Pro vero antea optinebat regna atque imperia fortunam dono dare, item alia quae per mortaleis avide cupiuntur, quia et apud indignos saepe erant quasi per libidinem data neque cuiquam incorrupta permanserant. sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae, atque in te maxume, qui tantum alios praegressus es, ut prius defessi sint homines laudando facta tua quam tu laude digna faciundo, ceterum ut fabricata sic virtute parta, quam magna industria haberei decet, ne incuria deformentur aut conruant infirmata. nemo enim alteri imperium volens concedit et, quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest tamen, quia malo esse licet, formeidatur. id eo evenit, quia plerique rerum potentes pervorse consulunt et eo se munitiores putant, quo illei quibus imperitant nequiores fuere. at contra id eniti decet, cum ipse bonus atque strenuus sis, uti quam optumis imperites. nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur. sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere, quod bellum aliorum pace mollius gessisti. ad hoc victores praedam petunt, victi cives sunt. inter has difficultates evadendum est tibi atque in posterum firmanda res publica non armis modo neque advorsum hostis, sed, quod multo multoque asperius est, pacis bonis artibus. ergo omnes magna mediocri sapientia res huc vocat, quae quisque optima potest, utei dicant. ac mihi sic videtur: qualeicumque modo tu victoriam composuereis, ita alia omnia futura. (2) Sed iam, quo melius faciliusque constituas, paucis quae me animus monet accipe. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiae, maiore fortuna quam sapientia, quem secuti sunt pauci per suam iniuriam tibi inimici, item quos adfinitas aut alia necessitudo traxit. nam particeps dominationis neque fuit quisquam neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. cetera multitudo, volgi more magis quam iudicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. per idem tempus maledictis ineiquorum occupandae rei publicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua et aperte quieteis mortem rapinas, postremo omnia quae corrupto animo lubebat, minitari. ex queis magna pars, ubi neque creditum condonare neque te civibus sicuti hostibus uti vident, defluxere, pauci restitere quibus maius otium in castris quam Romae futurum erat: tanta vis creditorum inpendebat. sed ob easdem causas immane dictust quanti et quam multi mortales postea ad Pompeium discesserint, eoque per omne tempus belli quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi. (3) Igitur quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est, hoc uti civiliter deponas, illa [ut] quamiustissima et diuturna sit, de te ipso primum, qui ea compositurus es, quid optimum factu sit existima. equidem ego cuncta imperia crudelia magis acerba quam diuturna arbitror, neque quemquam multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido reccidat: eam vitam bellum aeternum et anceps gerere, quoniam neque adversus neque ab tergo aut lateribus tutus sis, semper in periculo aut metu agites. contra qui benignitate et clementia imperium temperavere iis laeta et candida omnia visa, etiam hostes aequiores quam aliis cives. haud scio an qui me his dictis corruptorem victoriae tuae nimisque in victos bona voluntate praedicent. scilicet quod ea, quae externis nationibus natura nobis hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror neque barbaro ritu caede caedem et sanguinem sanguine expianda. (4) An illa, quae paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio interfecit: Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos neque in proelio belli iure sed postea supplices per summum scelus interfectos, plebem Romanam in villa publica pecoris modo conscissam? eheu quam illa occulta civium funera et repentinae caedes, in parentum aut liberorum sinum fuga mulierum et puerorum, vastatio domuum ante partam a te victoriam saeva atque crudelia erant! ad quae te idem illi hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio iniuriae fierent, neque receptam sed captam a te rem publicam et ea causa exercitus stipendiis confectis optimos et veterrimos omnium advorsum fratres parentisque [alii liberos] armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales ventri atque profundae lubidini sumptus quaererent atque essent obprobria victoriae, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia etiam tum dubia victoria sese gesserit quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli, quorum aetas ne per otium quidem talis voluptatis sine dedecore attingerit. (5) De bello satis dictum. de pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis, primum id, quaeso, considera, quale sit de quo consultas: ita bonis malisque dimotis patenti via ad verum perges. ego sic existimo: quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanae fatum excidii adventarit, civis cum civibus manus conserturos, ita defessos et exsanguis regi aut nationi praedae futuros. aliter non orbis terrarum neque cunctae gentes conglobatae movere aut contundere queunt hoc imperium. firmanda igitur sunt vel concordiae bona et discordiae mala expellenda. id ita eveniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, non ad vetera instituta revocans, quae iam pridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem familiarem finem sumptuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adulescentuli sua atque aliena consumere, nihil libidinei atque aliis rogantibus denegare pulcherrimum putent, eam virtutem et magnitudinem animi, pudorem atque modestiam pro socordia aestiment. ergo animus ferox prava via ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modomodo in civis, movet composita et res novas veteribus nec[2lectis]2 conquirit. quare tollendus est fenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori gerere et magnitudinem animi in addendo, non demendo rei publicae ostendere. (6) Atque ego scio quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim is qui se in victoria licentius liberiusque quam artius futuros credebant. quorum si saluti potius quam lubidini consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues: sin eadem studia artesque iuventuti erunt, ne ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. postremo sapientes pacis causa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. nisi illam firmam efficis, vinci an vicisse quid retulit? quare capesse, per deos, rem publicam et omnia aspera, uti soles, pervade. namque aut tu mederi potes aut omittenda est cura omnibus. neque quisquam te ad crudelis poenas aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur, sed ut pravas artis malasque libidines ab iuventute prohibeas. ea vera clementia erit consuluisse, ne merito cives patria expellerentur, retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus, pacem et concordiam stabilivisse, non si flagitiis opsecutus, delicta perpessus praesens gaudium quom mox futuro malo concesseris. (7) Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est negotii magnitudine et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt. quippe res parvas tantum ingenium attingere nequiret, magnae curae magna merces est. igitur provideas oportet, uti pleps largitionibus et publico frumento corrupta habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus neque divitiis studeat. id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus dempseris. nam saepe ego quom animo meo reputans, quibus quisque rebus clari viri magnitudinem invenissent quaeque res populos nationesve magnis auctibus auxissent ac deinde quibus causis amplissima regna et imperia conruissent, eadem semper bona atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contempsisse et victos cupivisse. neque aliter quisquam extollere sese et divina mortalis attingere potest, nisi omissis pecuniae et corporis gaudiis animo indulgens, non adsentando neque concupita praebendo, pervorsam gratiam gratificans, sed in labore patientia bonisque praeceptis et factis fortibus exercitando. (8) Nam domum aut villam exstruere, eam signis aulaeis alieisque operibus exornare et omnia potius quam semet visendum efficere, id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. porro ei, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere mos est, ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, nequeiquam eo postea hebeti atque claudo pro exercito uti volunt. nam inprudentia pleraque et se praecipitat. verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus neque alia volgo cupienda venalia erunt. ad hoc providendum est tibi, quonam modo Italia atque provinciae tutiores sint: id quod factu haut obscurum est. nam idem omnia vastant, suas deserendo domos et per iniuriam alienas occupando. item ne, uti adhuc,militia iniusta aut inaequalis sit, cum alii triginta, pars nullum stipendium facient. et frumentum id, quod antea praemium ignaviae fuit, per municipia et colonias illis dare conveniet, qui stipendiis emeritis domos reverterint. Quae rei publicae necessaria tibique gloriosa ratus sum, quam paucissimis apsolvi. non peius videtur pauca nunc de facto meo disserere. plerique mortales ad iudicandum satis ingenii habent aut simulant: verum enim ad reprehendunda aliena facta aut dicta ardet omnibus animus, vix satis apertum os aut lingua prompta videtur, quae meditata pectore evolvat. quibus me subiectum haud paenitet, magis reticuisse pigeret. nam sive hac seu meliore alia via perges, a me quidem pro virili parte dictum et adiutum fuerit. relicuum est optare, uti quae tibi placuerint ea di immortales adprobent beneque evenire sinant. II. (1) Scio ego, quam difficile atque asperum factu sit consilium dare regi aut imperatori, postremo quoiquam mortali, quoius opes in excelso sunt, quippe cum et illis consultorum copiae adsint neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. quin etiam saepe prava magis quam bona consilia prospere eveniunt, quia plerasque res fortuna ex libidine sua agitat. sed mihi studium fuit adulescentulo rem publicam capessere, atque in ea cognoscenda multam magnamque curam habui: non ita ut magistratum modo caperem,quem multi malis artibus adepti erant, sed etiam ut rem publicam domi militiaeque quantumque armis viris opulentia posset cognitum habuerim. itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit famam modestiamque meam post tuam dignitatem haberei et quoius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriae acciderit. idque non temere neque ex fortuna tua decrevi, sed quia in te praeter ceteras artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in adversis quam in secundis rebus animum esse. sed per ceteros mortalis illa res clarior est, quod prius defessi sunt homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu [in] faciundo quae gloria digna essent. (2) Equidem mihi decretum est nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promptu sit. neque eo quae visa sunt de re publica tibi scripsi, quia mihi consilium atque ingenium meum amplius aequo probaretur, sed inter labores militiae interque proelia victorias imperium statui admonendum te de negotiis urbanis. namque tibi si id modo in pectore consilii est, ut te ab inimicorum impetu vindices quoque modo contra adversum consulem beneficia populi retineas, indigna virtute tua cogitas. sin in te ille animus est, qui iam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem Romanam ex gravi servitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, ut ne inimici quidem queri quicquam audeant nisi de magnitudine tua: quin tu accipe ea quae dicam de summa re publica. quae profecto aut vera invenies aut certe haud procul a vero. (3) Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset ita lapsus est, ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus rem publicam conturbavit, eisdem tibi restituendum est. primum omnium summam potestatem moderandi de vectigalibus sumptibus iudiciis senatoribus paucis tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa potestas erat, ne aequeis quidem legibus in servitute reliquit. iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant adimunt quae lubet, innocentis circumveniunt, suos ad honorem extollunt. non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant. quos commodum est trahunt rapiunt; postremo tanquam urbe capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur. ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam more suo per servitium exercerent. sed homines inertissimi, quorum omnis vis virtusque in lingua sita est, forte atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. nam quae seditio aut dissensio civilis tot tam inlustris familias ab stirpe evertit? aut quorum unquam in victoria animus tam praeceps tamque inmoderatus fuit? (4) L. Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis interfectis ceteros beneficio quam metu retinere maluit. at hercule M. Catoni L. Domitio ceterisque eiusdem factionis quadraginta senatores, multi praeterea cumspe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt, quom interea inportunissima genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequierunt: non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non luctus gemitus virorum mulierum immanem eorum animum inflexit, quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo dignitate alios alios civitate eversum irent. nam quid ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignavissimi vita sua commutare volunt, si liceat. neque illis tantae voluptati est, tametsi insperantibus accidit, dominatio quanto maerori tua dignitas: quein optatius habent ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi Romani imperium maximum ex magno fieri. quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. mihi quidem quae mens suppetit eloqui non dubitabo. ceterum tuei erit ingenii probare, quae vera atque utilia factu putes. (5) In duas partes ego civitatem divisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in patres et plebem. antea in patribus summa auctoritas erat, vis multo maxuma in plebe. itaque saepius in civitate secessio fuit semperque nobilitatis opes deminutae sunt et ius populi amplificatum. sed plebs eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat neque divitiis aut superbia sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillimus quisque in arvis aut in militia nullius honestae rei egens satis sibi satisque patriae erat. sed ubi eos paulatim expulsos agris inertia atque inopia incertas domos habere subegit, coepere alienas opes petere, libertatem suam cum re publica venalemhabere. ita paulatim populus, qui dominus erat, cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est et pro communi imperio privatim sibi quisque servitutem peperit. haec igitur multitudo primum malis moribus inbuta, deinde in artis vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendam rem publicam. ceterum additis novis civibus magna me spes tenet fore ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe cum illis libertatis retinendae, tum his servitutis amittendae cura orietur. hos ego censeo permixtos cum veteribus novos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit et plebs bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet. (6) Sed non inscius neque inprudens sum, quom ea res agetur, quae saevitia quaeque tempestates hominum nobilium futurae sint, quom indignabuntur, omnia funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem inponi, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit. equidem ego sic apud animum meum statuo: malum facinus in se admittere, qui incommodo rei publicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae atque ignaviae duco. M. Druso semper consilium fuit in tribunatu summa ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illei auctores fuerant. sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dari, videlicet sibi quisque conscius malo atque infido animo esse, de M. Druso iuxta ac se existumaverunt. itaquemetu ne per tantam gratiam solus rerum poteretur, contra eam nisi sua et ipseius consilia disturbaverunt. quo tibi, imperator, maiore cura fideique amici et multa praesidia paranda sunt. (7) Hostem adversum deprimere strenuo homini haud difficilest: occulta pericula neque facere neque vitare bonis in promptu est. igitur, ubi eos in civitatem adduxeris, quoniam quidem renovata plebs erit, in ea re maxume animum exerceto, ut colantur boni mores, concordia inter veteres et novos coalescat. sed multo maxumum bonum patriae civibus, tibi liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. aliter neque privata res neque publica neque domi neque militiae regi potest. nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbat. saepe iam audivi, qui reges, quae civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inopes ceperant: id adeo haud mirandum est. nam ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum magisque acceptum videt, primo aestuat multaque in pectore volvit: sed ubi gloria honorem, magis in dies virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero deficit. quippe gloria industria alitur, ubi eam dempseris, ipsa per se virtus amara atque aspera est. postremo ubi divitiae clarae habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides probitas pudor pudicitia. nam ad virtutem una ardua via est, ad pecuniam qua cuique lubet nititur: et malis et bonis rebus ea creatur. ergo in primis auctoritatem pecuniae demito. neque de capite neque de honore ex copiis quisquam magis aut minus iudicaverit, sicut neque praetor neque consul ex opulentia verum ex dignitate creetur. sed de magistratu facile populi iudicium fit: iudices a paucis probari regnum est, ex pecunia legi inhonestum. quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures quam iudicant. neque Rhodios neque alias civitates unquam iudiciorum suorum paenituit, ubi promiscue dives et pauper, ut cuique fors tulit, de maximis rebus iuxta ac de minimis disceptat. (8) Sed magistratibus creandis haud mihi quidem apsurde placet lex, quam C. Gracchus in tribunatu promulgaverat, ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. ita coaequantur dignitate pecunia[2e]2, virtute anteire alius alium properabit. Haec ego magna remedia contra divitias statuo. nam perinde omnes res laudantur atque adpetuntur, ut earum rerum usus est. malitia praemiis exercetur: ubi ea dempseris, nemo omnium gratuito malus est. ceterum avaritia belua fera inmanis intoleranda est: quo intendit, oppida agros fana atque domos vastat, divina cum humanis permiscet, neque exercitus neque moenia obstant, quominus vi sua penetret; fama pudicitia liberis patria atque parentibus cunctos mortalis spoliat. verum, si pecuniae decus ademeris, magna illa vis avaritiae facile bonis moribus vincetur. Atque haec ita sese habere tametsi omnes aequi atque iniqui memorant, tamen tibi cum factione nobilitatis haut mediocriter certandum est. quoius si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt. nam ii, si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum quam invidi essent. quia desidia et inertia, stupor eos atque torpedoinvasit, strepunt obtrectant. alienam famam bonam suum dedecus aestumant. (9) Sed quid ego plura quasi de ignotis memorem? M. Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit; hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. quid ille audeat, quoi consulatus, maximum imperium, maxumo dedecori fuit? an L. Domiti magna vis est, quoius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat? lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeunt, inhonestissima. unius tamen M. Catonis ingenium versutum loquax callidum haud contemno. parantur haec disciplina Graecorum. sed virtus vigilantia labor apud Graecos nulla sunt. quippe qui domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? reliqui de factione sunt inertissimi nobiles, in quibus sicut in titulo praeter bonum nomen nihil est additamenti. L. Postumii M. Favonii mihi videntur quasi magnae navis supervacuanea onera esse: ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid adversi coortum est, de illeis potissimum iactura fit, quia pretii minimi sunt. (10) Nunc quoniam, sicut mihi videor, de plebe renovanda conrigendaque satis disserui, de senatu quae tibi agenda videntur, dicam. postquam mihi aetas ingeniumque adolevit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in litteris agitavi: quod natura firmius erat, id in laboribus habui. atque ego in ea vita multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item civitates et nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: ubicumque gratia timor voluptas ea corrupere, post paulo inminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo servitus imposita est. equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civitate amplior inlustriorque locus quam aliis est, ei magnam curam esse rei publicae. nam ceteris salva urbe tantum modo libertas tuta est: qui per virtutem sibi divitias decus honorem pepererunt, ubi paulum inclinata res publica agitari coepit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur: aut gloriam aut libertatem aut rem familiarem defensat, omnibus locis adest festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in adversis asperius magisque anxie agitat. igitur ubi plebs senatui sicuti corpus animo oboedit eiusque consulta exsequitur, patres consilio valere decet, populo supervacuanea est calliditas. itaque maiores nostri, cum bellis asperrumis premerentur, equis viris pecunia amissa, numquam defessi sunt armati de imperio certare. non inopia aerarii, non vis hostium, non adversa res ingentem eorum animum subegit, quin, quae virtute ceperant, simul cum anima retinerent. atque ea magis fortibus consiliis quam bonis proeliis patrata sunt. quippe apud illos una res publica erat, ei omnes consulebant, factio contra hostis parabatur, corpus atque ingenium patriae, non suae quisque potentiae exercitabat. at hoc tempore contra ea homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia invasit, ignarei laboris hostium militiae domi factione instructi per superbiam cunctis gentibus moderantur. (11) Itaque patres, quorum consilio anteadubia res publica stabiliebatur, oppressi ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia deinde alia decernunt, uti eorum, qui dominantur, simultas aut gratia fert, ita bonum malumque publicum aestumant. quodsi aut libertas aequa omnium aut sententia obscurior esset, maioribus opibus res publica et minus potens nobilitas esset. sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est, quippe cum illis maiorum virtus partam reliquerit gloriam dignitatem clientelas, cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias eorum a metu libera: ita in occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. libertas iuxta bonis et malis, strenuis atque ignavis optabilis est. verum eam plerique metu deserunt. stultissimi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se quasi victi recipiunt. igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine et praesidii plus et usus amplior est. nam fere his tempestatibus alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis inplicati, haud sane rei publicae consiliis adfuerunt; neque eos magis occupatio quam superba imperia distinuerunt. homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare reprehendere decernere, ea, uti lubido tulit, fecere. verum ubi numero senatorum aucto per tabellam sententiae dicentur, ne illi superbiam suam dimittent, ubi iis oboediendum erit, quibus antea crudelissime imperitabant. (12) Forsitan, imperator, perlectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is in multa [2et]2 varia officia distribuatur; iudicia quoniam omnibus primae classis committenda putem, quae discriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit. ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse. si hoc itinere uti decreveris, cetera in promptu erunt. volo ego consilium meum prudens maxumeque usui esse. nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. sed me illa magis cupido exercet, ut quocumque modo quam primum res publica adiutetur. libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque ne clarissimus imperator Gallica gente subacta populi Romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate ac per summam socordiam dilabi patiaris. profecto, si id accidat, neque tibi nox neque dies curam animi sedaverit, quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. namque mihi pro vero constat omnium mortalium vitam divino numine invisier; neque bonum neque malum facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura divorsa praemia bonos malosque sequi. interea si forte ea tardius procedunt, suus quoique animus ex conscientia spem praebet. (13) Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent. o Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. quae multis laboribuset periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem eversam restituas. qua re patrata profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. namque hac tempestate tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est. si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit? quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas bella caedes oriantur? quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius mors vita clarior erit. nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demptis optrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit. Quae mihi utilissima factu visa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui perscripsi. ceterum deos inmortales optestor ut, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat. |