Bottom Autoren
De Origine et Situ Germanorum
(1, 1) Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno
et Danuvio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu
aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus
et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis
quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
(1, 2) Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice
ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali
(1, 3) Oceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito montis
Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponti-
cum mare sex meatibus erumpat; septimum os paludibus
hauritur.
(2, 1) Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum
gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim
sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et
immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab
(2, 2) orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum
horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta
Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem
cultu aspectuque nisi si patria sit?
(2, 3) Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos
memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra
editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque
Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi
Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones
(2, 4) vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos
pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos
(2, 5) Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum
Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam
qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc
Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non
gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob
metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani voca-
rentur.
(3, 1) Fuisse et apud eos Herculem memorant, primumque
omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt
illis haec quoque carmina quorum relatu, quem baritum
vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso
cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit
acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.
(3, 2) adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur,
obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu
(3, 3) intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo
illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse
Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni
situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nomina-
tumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto
Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monu-
mentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in
(3, 4) confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque
confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex
ingenio suo quisque demat vel addat fidem.
(4, 1) Ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos
nullis [aliis] aliarum nationum conubiis infectos propriam et
sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur.
(4, 2) unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto homi-
num numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae
comae, magna corpora et tantum ad impetum valida.
(4, 3) laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim
aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove
adsueverunt.
(5, 1) Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen
aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias,
ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit; satis ferax,
frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed
(5, 2) plerumque improcera. ne armentis quidem suus honor aut
gloria frontis: numero gaudent, eaeque solae et gratissimae
(5, 3) opes sunt. argentum et aurum propitiine an irati dii negave-
rint dubito. nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae
venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est?
(5, 4) possessione et usu haud perinde adficiuntur: est videre
apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri
data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur.
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argen-
tum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae
agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius
(5, 5) permutatione mercium utuntur. pecuniam probant veterem
et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis
quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia
numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia
mercantibus.
(6, 1) Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum
colligitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas
vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro,
sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio
(6, 2) poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem
scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt,
pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut
sagulo leves. nulla cultus iactatio: scuta tantum lectissimis
(6, 3) coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis
aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed
nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum
aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo
(6, 4) posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem
roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad
equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuven-
(6, 5) tute delectos ante aciem locant. definitur et numerus:
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vo-
cantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor
(6, 6) est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo
rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora
suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse
praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium
inire ignominioso fas, multique superstites bellorum in-
famiam laqueo finierunt.
(7, 1) Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regi-
bus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius
quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant,
(7, 2) admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere neque
vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum,
non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo impe-
(7, 3) rante, quem adesse bellantibus credunt. effigiesque et signa
quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque prae-
cipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec for-
tuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et
propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum
(7, 4) ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctis-
simi testes, hi maximi laudatores: ad matres, ad coniuges
vulnera ferunt; nec illae numerare et exigere plagas pavent,
cibosque et hortamina pugnantibus gestant.
(8, 1) Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et la-
bantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu
pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe
impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut
efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides
(8, 2) puellae quoque nobiles imperantur. inesse quin etiam
sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum
(8, 3) aspernantur aut responsa neglegunt. vidimus sub divo
Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco
habitam; sed et olim Auriniam et complures alias venerati
sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.
(9, 1) Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus
humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac
(9, 2) Martem concessis animalibus placant. pars Sueborum et
Isidi sacrificat: unde causa et origo peregrino sacro parum
comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figura-
(9, 3) tum docet advectam religionem. ceterum nec cohibere
parietibus deos neque in ullam humani oris speciem ad-
simulare ex magnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac
nemora consecrant deorumque nominibus appellant secre-
tum illud, quod sola reverentia vident.
(10, 1) Auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium
consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in
surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super
(10, 2) candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si
publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse
pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter
singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam
(10, 3) interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eun-
dem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc
fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium
voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum
(10, 4) quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur
isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere
contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel
princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus ob-
(10, 5) servant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud
plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim
ministros deorum, illos conscios putant. est et alia ob-
servatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explo-
(10, 6) rant. eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo
modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis
quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro
praeiudicio accipitur.
(11, 1) De minoribus rebus principes consultant, de maioribus
omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem
(11, 2) arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi
quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut
incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspi-
catissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos,
sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt:
(11, 3) nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod
non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius
(11, 4) dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit,
considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum
(11, 5) et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps,
prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum,
prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis
(11, 6) quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu
aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissi-
mum adsensus genus est armis laudare.
(12, 1) Licet apud concilium accusare quoque et discrimen
capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto: prodi-
tores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles
et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate,
(12, 2) mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera
ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et
levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque
numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati,
pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur.
(12, 3) eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos
vicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites con-
silium simul et auctoritas adsunt.
(13, 1) Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati
agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam
civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel
principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque
iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae
honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae.
(13, 2) insignis nobilitas aut magna patrum merita principis digna-
tionem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus
ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites
(13, 3) aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio
eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio,
quibus primus apud principem suum locus, et principum,
(13, 4) cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires:
magno semper electorum iuvenum globo circumdari in
pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente
cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea
gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expe-
tuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa
plerumque fama bella profligant.
(14, 1) Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe
comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero
infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi
suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri, sua quoque
fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum
est: principes pro victoria pugnant, comites pro principe.
(14, 2) si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, pleri-
que nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae
tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et
facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum
(14, 3) non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui
liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victri-
cemque frameam; nam epulae et quamquam incompti,
largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia muni-
(14, 4) ficentiae per bella et raptus. nec arare terram aut expect-
are annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et
vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur sudore
adquirere quod possis sanguine parare.
(15, 1) Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus
per otium transigunt, dediti somno ciboque: fortissimus
quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et
penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmis-
simo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae,
cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(15, 2) mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel
armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam
(15, 3) necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum
gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice
mittuntur, electi equi, magn[ific]a arma, phalerae torques-
que; iam et pecuniam accipere docuimus.
(16, 1) Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum
est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti
(16, 2) ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos
locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus
aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive
(16, 3) adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. ne
caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia
ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splen-
(16, 4) dente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. solent
et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo
onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia
rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando
hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa
aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(17, 1) Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina con-
sertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem
agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante,
sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus expri-
(17, 2) mente. gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter,
ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus.
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibus-
que beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare
(17, 3) gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod
feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura
variant, partemque vestitus superioris in manicas non ex-
tendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars
pectoris patet.
(18, 1) Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum
partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum sin-
gulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui
non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
(18, 2) dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. inter-
sunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non
ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta
comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum
(18, 3) framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque
in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum
vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitran-
(18, 4) tur. ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque
bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis
admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem
in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti
boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic
vivendum, sic pariendum: accipere se quae liberis inviolata
ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes
referantur.
(19, 1) Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum ille-
cebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. litte-
(19, 2) rarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. paucissima
in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens
et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram pro-
pinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere
agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma,
(19, 3) non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim
illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum
vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus
tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel
(19, 4) transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum
corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior
cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium
(19, 5) ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex
agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores
valent quam alibi bonae leges.
(20, 1) In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec
corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater
(20, 2) uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. domi-
num ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter
eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet
(20, 3) ingenuos, virtus agnoscat. sera iuvenum venus, eoque
inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem
iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac
(20, 4) robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud
avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artio-
remque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis
obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et
(20, 5) domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui
cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt,
proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus,
tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.
(21, 1) Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam
amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim
etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero
recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publi-
cum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
(21, 2) Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget.
quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro
fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui
modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam
(21, 3) domum non invitati adeunt. nec interest: pari humanitate
accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis
nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere
moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent
muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur.
[victus inter hospites comis.]
(22, 1) Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt,
lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems
occupat. lauti cibum capiunt: separatae singulis sedes et
sua cuique mensa. tum ad negotia nec minus saepe ad
(22, 2) convivia procedunt armati. diem noctemque continuare
potando nulli probrum. crebrae, ut inter vinolentos, rixae
raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.
(22, 3) sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis
adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac
bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo
magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus
(22, 4) aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida
aperit adhuc secreta pectoris licentia loci; ergo detecta
et nuda omnium mens. postera die retractatur, et salva
utriusque temporis ratio est: deliberant dum fingere ne-
sciunt, constituunt dum errare non possunt.
(23, 1) Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitu-
dinem vini corruptus; proximi ripae et vinum mercantur.
cibi simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum:
sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. adversus
(23, 2) sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati sugge-
rendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam
armis vincentur.
(24, 1) Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem:
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque
(24, 2) infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem paravit,
ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem: quam-
vis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.
(24, 3) aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi
perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo
ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant.
(24, 4) victus voluntariam servitutem adit; quamvis iuvenior,
quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. ea est in re
prava pervicacia; ipsi fidem vocant. servos condicionis
huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae
exsolvant.
(25, 1) Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per
familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos
penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut
vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret; cetera
(25, 2) domus officia uxor ac liberi exequuntur. verberare servum
ac vinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non
disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi
(25, 3) quod impune est. liberti non multum supra servos sunt,
raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate,
exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et
super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros
impares libertini libertatis argumentum sunt.
(26, 1) Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque
magis servatur quam si vetitum esset. agri pro numero cul-
torum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se
secundum dignationem partiuntur; facilitatem partiendi
(26, 2) camporum spatia praestant. arva per annos mutant, et super-
est ager. nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore
contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos
(26, 3) rigent: sola terrae seges imperatur. unde annum quoque
ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et
aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde
nomen ac bona ignorantur.
(27, 1) Funerum nulla ambitio: id solum observatur ut corpora
(27, 2) clarorum virorum certis lignis crementur. struem rogi nec
vestibus nec odoribus cumulant: sua cuique arma, quo-
rundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit:
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem
defunctis aspernantur. lamenta ac lacrimas cito, dolorem
et tristitiam tarde ponunt. feminis lugere honestum est,
viris meminisse.
(27, 3) Haec in commune de omnium Germanorum origine ac
moribus accepimus: nunc singularum gentium instituta
ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania
in Gallias commigraverint, expediam.
(28, 1) Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum
divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in
Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat
quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permuta-
retque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia
(28, 2) divisas! igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et
Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque
gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen signat-
que loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.
(28, 3) sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis [Germanorum
natione] an Osi ab Araviscis in Germaniam commigra-
verint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus
utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate
(28, 4) eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et
Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambi-
tiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitu-
dine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam
haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci,
(28, 5) Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia
esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui
nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et
experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut
arcerent, non ut custodirentur.
(29, 1) Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non
multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat-
torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes
(29, 2) transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet
honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis con-
temnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et
collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut
(29, 3) tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi
Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii
reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animo-
que nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso
adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
(29, 4) Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam
trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui Decumates
agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia
audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite
acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae
habentur.
(30, 1) Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant,
non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas
Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rare-
scunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul
(30, 2) atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax
vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos,
rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos,
nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, dis-
ponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem
inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae
disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in
(30, 3) exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferra-
mentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium ire
videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna.
equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam,
cito cedere: [peditum] velocitas iuxta formidinem, cunct-
atio propior constantiae est.
(31, 1) Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata
cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut
primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi
hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habi-
(31, 2) tum. super sanguinem et spolia revelant frontem, seque
tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac
parentibus ferunt; ignavis et imbellibus manet squalor.
(31, 3) fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum
id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis
(31, 4) absolvat. plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque
canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
omnium penes hos initia pugnarum; haec prima semper
acies, visu nova: nam ne in pace quidem vultu mitiore
(31, 5) mansuescunt. nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout
ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores
sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares
faciat.
(32, 1) Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique
(32, 2) terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt. Tencteri
super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte
praecellunt; nec maior apud Chattos peditum laus quam
(32, 3) Tencteris equitum. sic instituere maiores, posteri imitan-
tur. hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio: perseve-
(32, 4) rant senes. inter familiam et penates et iura successionum
equi traduntur: excipit filius, non ut cetera, maximus natu,
sed prout ferox bello et melior.
(33, 1) Iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Cha-
mavos et Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris
ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu super-
biae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga
nos deorum; nam ne spectaculo quidem proelii invidere.
(33, 2) super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed,
quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt.
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri,
at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil
iam praestare fortuna maius potest quam hostium dis-
cordiam.
(34, 1) Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii
claudunt aliaeque gentes haud perinde memoratae, a fronte
Frisii excipiunt. maioribus minoribusque Frisiis vocabulum
est ex modo virium. utraeque nationes usque ad Oceanum
Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et
(34, 2) Romanis classibus navigatos. ipsum quin etiam Oceanum
illa temptavimus; et superesse adhuc Herculis columnas
fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique
(34, 3) magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec
defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in
se simul atque in Herculem inquiri. mox nemo temptavit,
sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere
quam scire.
(35, 1) Hactenus in occidentem Germaniam novimus; in sep-
tentrionem ingenti flexu recedit. ac primo statim Chaucorum
gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet,
omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec
(35, 2) in Chattos usque sinuetur. tam immensum terrarum
spatium non tenent tantum Chauci sed et implent, populus
inter Germanos nobilissimus quique magnitudinem suam
(35, 3) malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine impotentia, quieti
secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latro-
(35, 4) ciniis populantur. id praecipuum virtutis ac virium argu-
mentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias
adsequuntur; prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat,
exercitus, plurimum virorum equorumque; et quiescen-
tibus eadem fama.
(36, 1) In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac
marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt; idque iucun-
dius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso
quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina
(36, 2) superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc
inertes ac stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in
(36, 3) sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, con-
termina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in
secundis minores fuissent.
(37, 1) Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent,
parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata
vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum
ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et
(37, 2) tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum
annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita
sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus.
ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum com-
putemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu
(37, 3) Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in
vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae
Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe
(37, 4) regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim
aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro,
(37, 5) infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani
Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione
Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares
exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones
etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia,
divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in
suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris
(37, 6) minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione
discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legio-
num hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi;
nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.
(38, 1) Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut
Chattorum Tencterorumve gens; maiorem enim Germaniae
partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque
(38, 2) discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne
gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a
ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.
(38, 3) in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod
saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium:
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retor-
(38, 4) quentur, ac saepe in ipso vertice religantur. principes et
ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxia; neque
enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et ter-
rorem adituri bella compti [ut] hostium oculis ornantur.
(39, 1) Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memo-
(39, 2) rant; fides antiquitatis religione firmatur. stato tempore in
silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram [eiusdem]
nominis eiusdemque sanguinis populi legationibus coeunt
caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda
(39, 3) primordia. est et alia luco reverentia: nemo nisi vinculo
ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se
ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud
(39, 4) licitum: per humum evolvuntur. eoque omnis superstitio
respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium
deus, cetera subiecta atque parentia. adicit auctoritatem
fortuna Semnonum: centum pagis habitant, magnoque
corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(40, 1) Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac
valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed
proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et
Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suarines et
(40, 2) Nuitones fluminibus aut silvis muniuntur. nec quicquam
notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est
Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum,
invehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum
nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;
(40, 3) attingere uni sacerdoti concessum. is adesse penetrali
deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum vene-
ratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque
(40, 4) adventu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma
sumunt; clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum
nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam
(40, 5) conversatione mortalium deam templo reddat. mox ve-
hiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto
lacu abluitur. servi ministrant, quos statim idem lacus
haurit. arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit
illud quod tantum perituri vident.
(41, 1) Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae
porrigitur: propior, ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic
nunc Danuvium sequar, Hermundurorum civitas, fida Ro-
manis; eoque solis Germanorum non in ripa commercium,
sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae
(41, 2) colonia. passim sine custode transeunt; et cum ceteris
gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his
domos villasque patefecimus non concupiscentibus. in
Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim;
nunc tantum auditur.
(42, 1) Iuxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et
Quadi agunt. praecipua Marcomanorum gloria viresque,
atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta. nec
Naristi Quadive degenerant. eaque Germaniae velut frons
(42, 2) est, quatenus Danuvio praecingitur. Marcomanis Quadis-
que usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente
ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos
patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana.
raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus
valent.
(43, 1) Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum
Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri ser-
mone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos
Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod
(43, 2) tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem
Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat,
et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca cam-
pestrium, ceterum saltus et vertices montium [iugumque]
(43, 3) insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum
montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex
quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates
diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helve-
(43, 4) conas, Manimos, Helisios, Naharvalos. apud Naharvalos
antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos
muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem
Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis.
nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium;
(43, 5) ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii
super vires, quibus enumeratos paulo ante populos ante-
cedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur:
nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt
ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem
inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum
aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
(43, 6) Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius
quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra
libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii;
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves
gladii et erga reges obsequium.
(44, 1) Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros
armaque classibus valent. forma navium eo differt quod
utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec
velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt:
solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res
(44, 2) poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus
honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non
(44, 3) precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos,
in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia
subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro
armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobi-
lem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis prae-
ponere regia utilitas est.
(45, 1) Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum,
quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod ex-
tremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus
ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formas-
que equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(45, 2) illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro
Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus
ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(45, 3) matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas
aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum
deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri,
(45, 4) frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patien-
tius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et
mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum
(45, 5) vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae
natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum comper-
tumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris
iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo
usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes
(45, 6) accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia
terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque
interlucent, quae implicata humore mox durescente materia
(45, 7) clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis
secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis
terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa
atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempesta-
(45, 8) tum in adversa litora exundant. si naturam sucini admoto
igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam
pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit.
(45, 9) Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes
uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo
a libertate sed etiam a servitute degenerant.
(46, 1) Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fen-
norum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone
cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium
ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarma-
(46, 2) tarum habitum foedantur. Venethi multum ex moribus
traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum
ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter
Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta
gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia
diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
(46, 3) Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi,
non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus:
solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant.
idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim
(46, 4) comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus
ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum
nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum recep-
(46, 5) taculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris,
inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque
versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem
difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus
(46, 6) esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora
hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
quod ego ut incompertum in medio relinquam.



Top Autoren