Bottom Autoren
Historiae Liber I
(1, 1) Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius
consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et
viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res
populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad
unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere;
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei
publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio
adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infen-
sos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averse-
ris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe
adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species
libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec
iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam,
a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim:
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et
sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum
divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque
materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi
sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
(1, 2) Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, dis-
cors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. quattuor princi-
pes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac ple-
rumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occi-
dente res: turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita
Britannia et statim omissa: coortae in nos Sarmatarum ac Sue-
borum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope
etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. iam vero Italia
novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis
adflicta. haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae
ora; et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delu-
bris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae caeri-
moniae, magna adulteria: plenum exiliis mare, infecti caedi-
bus scopuli. atrocius in urbe saevitum: nobilitas, opes,
omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissi-
mum exitium. nec minus praemia delatorum invisa quam sce-
lera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, pro-
curationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent
cuncta odio et terrore. corrupti in dominos servi, in patro-
nos liberti; et quibus deerat inimicus per amicos oppressi.
(1, 3) Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et
bona exempla prodiderit. comitatae profugos liberos matres,
secutae maritos in exilia coniuges: propinqui audentes,
constantes generi, contumax etiam adversus tormenta ser-
vorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter
toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter
multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia
et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia,
ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi
Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non
esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem.
(1, 4) Ceterum antequam destinata componam, repetendum
videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis ha-
bitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid
aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui
plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscan-
tur. finis Neronis ut laetus primo gaudentium impetu fuerat,
ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut
populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque
conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi
quam Romae fieri. sed patres laeti, usurpata statim libertate
licentius ut erga principem novum et absentem; primores
equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et ma-
gnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exu-
lum in spem erecti: plebs sordida et circo ac theatris sueta,
simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus
Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
(1, 5) Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et
ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo
ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub no-
mine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis
eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra-
tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus
ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti im-
perium sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso
conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato ma-
nebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones
senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et
militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis ve-
terem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone ad-
suefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim
virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica ho-
nesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad
hanc formam cetera erant.
(1, 6) Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter
deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum
oneratum contemptu inertiae destruebant. tardum Galbae
iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule de-
signato et Petronio Turpiliano consulari: ille ut Nymphidii
socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam
innocentes perierant. introitus in urbem trucidatis tot mili-
bus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui
occiderant formidolosus. inducta legione Hispana, rema-
nente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exer-
citu insolito; multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et
Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra
Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis
Vindicis coeptis revocaverat: ingens novis rebus materia, ut
non in unum aliquem prono favore ita audenti parata.
(1, 7) Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis
caedes nuntiarentur. Macrum in Africa haud dubie turban-
tem Trebonius Garutianus procurator iussu Galbae, Capito-
nem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus
et Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam
iuberentur. fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et li-
bidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum
abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam im-
pellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et
Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo
modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. ceterum
utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu
bene seu male facta parem invidiam adferebant. venalia
cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae
et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae
mala, aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae
inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et impera-
tores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, compa-
rantibus.
(1, 8) Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine,
habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae praeerat Clu-
vius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus.
Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Ro-
manae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae
tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem
honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore
commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici exer-
citus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et
irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias par-
tis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim pro
Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei
a milite imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occi-
sum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. dux
deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; quem
non remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen ac-
cipiebant.
(1, 9) Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum sper-
nebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constan-
tia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo
furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris
Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu
Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis
filius: id satis videbatur. in Britannico exercitu nihil irarum.
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus
innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu
crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies
et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in
Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent: sed lon-
gis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad con-
tinendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus misce-
bantur.
(1, 10) Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones
obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque iuxta
famosus. insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; mox
attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracun-
dia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit
quam postea a principe. luxuria industria, comitate adro-
gantia, malis bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum
vacaret; quotiens expedierat, magnae virtutes: palam lau-
dares, secreta male audiebant: sed apud subiectos, apud pro-
ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expedi-
tius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum Iudai-
cum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tri-
bus legionibus administrabat. nec Vespasiano adversus Gal-
bam votum aut animus: quippe Titum filium ad venerationem
cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus. occulta
fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberis-
que eius imperium post fortunam credidimus.
(1, 11) Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde
a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum: ita vi-
sum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecun-
dam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam
legum, ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum
Tiberius Alexander, eiusdem nationis. Africa ac legiones in
ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe
post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Rae-
tia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohi-
bentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium
contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque
ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium
belli cessurae erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum
Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum
sibi ultimum, rei publicae prope supremum.
(1, 12) Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Pro-
pinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris
Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem
alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eli-
gendi permittere quo seditio mollius acciperetur. matura-
vit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum
et cum proximis agitantis. non sane crebrior tota civitate
sermo per illos mensis fuerat, primum licentia ac libidine
talia loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. paucis iudi-
cium aut rei publicae amor: multi stulta spe, prout quis ami-
cus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destina-
bant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior
eodem actu invisior erat. quippe hiantis in magna fortuna
amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum
apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio
peccaretur.
(1, 13) Potentia principatus divisa in Titum Vinium consu-
lem Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor
gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri
nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minori-
bus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi succes-
soris in duas factiones scindebantur. Vinius pro M. Othone,
Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant
quam alium. neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii
amicitia; et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vi-
nio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone trans-
latae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueri-
tiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Ne-
roni aemulatione luxus. eoque Poppaeam Sabinam, princi-
pale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec
Octaviam uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Pop-
paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit.
Otho comiter administrata provincia primus in partis trans-
gressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis
splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius
in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum
aula Neronis ut similem.
(1, 14) Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quam-
quam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quonam exerci-
tuum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod
remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibi-
toque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule desi-
gnato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de
sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu pro-
pria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante,
cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia;
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama
consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et Scribonia
genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et
aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior
habebatur: ea pars morum eius quo suspectior sollicitis
adoptanti placebat.
(1, 15) Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc mo-
dum locutus fertur: si te privatus lege curiata apud pontifi-
ces, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn.
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et
tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adie-
cisse: nunc me deorum hominumque consensu ad imperium
vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut
principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello
adeptus quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui soro-
ris filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes
suos, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo
sibi fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem
quaesivit, ego in re publica, non quia propinquos aut socios
belli non habeam, sed neque ipse imperium ambitione accepi,
et iudicii mei documentum sit non meae tantum necessitudi-
nes, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari no-
bilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses.
ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea
vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas. fortunam
adhuc tantum adversam tulisti: secundae res acrioribus sti-
mulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate
corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani
animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii
per obsequium imminuent: inrumpet adulatio, blanditiae [et]
pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas. etiam
[si] ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri
libentius cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere
principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quem-
cumque principem sine adfectu peragitur.
(1, 16) Si immensum imperii corpus stare ac librari sine re-
ctore posset, dignus eram a quo res publica inciperet: nunc
eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus
conferre plus populo Romano possit quam bonum successo-
rem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Ti-
berio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fui-
mus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et finita Iuliorum
Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet.
nam generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra ae-
stimatur: adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere,
consensu monstratur. sit ante oculos Nero quem longa Cae-
sarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut
ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervi-
cibus publicis depulerunt; neque erat adhuc damnati princi-
pis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum
invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si
duae legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt:
ne ipse quidem ad securas res accessi, et audita adoptione
desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur. Nero
a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi provi-
dendum est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius
neque temporis huius, et impletum est omne consilium si te
bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus bonarum mala-
rumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub
alio principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae
regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed im-
peraturus es hominibus qui nec totam servitutem pati pos-
sunt nec totam libertatem. et Galba quidem haec ac talia,
tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto lo-
quebantur.
(1, 17) Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis
in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi
motum prodidisse. sermo erga patrem imperatoremque re-
verens, de se moderatus; nihil in vultu habituque mutatum,
quasi imperare posset magis quam vellet. consultatum inde,
pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur.
iri in castra placuit: honorificum id militibus fore, quorum
favorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per bonas
artis haud spernendum. circumsteterat interim Palatium pu-
blica expectatio, magni secreti impatiens; et male coercitam
famam supprimentes augebant.
(1, 18) Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, toni-
trua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt.
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Gal-
bam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut
fortuitorum; seu quae fato manent, quamvis significata, non
vitantur. apud frequentem militum contionem imperatoria
brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more
militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata
seditio in maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoet-
vicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra
verba ac voces errasse et brevi in officio fore. nec ullum
orationi aut lenocinium addit aut pretium. tribuni tamen cen-
turionesque et proximi militum grata auditu respondent: per
ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in
pace donativi necessitatem bello perdidissent. constat po-
tuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberali-
tate: nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares
non sumus.
(1, 19) Inde apud senatum non comptior Galbae, non lon-
gior quam apud militem sermo: Pisonis comis oratio. et pa-
trum favor aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant,
medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine
publica cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium
inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico
factumve. crebrioribus in dies Germanicae defectionis nun-
tiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova
cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum
exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso proficisce-
retur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic digna-
tionem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii prae-
fectum simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque
(nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstan-
tia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi,
ut quemque metus vel spes impulerat.
(1, 20) Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustis-
simum visum est inde repeti ubi inopiae causa erat. bis et
viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat: ap-
pellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quem-
que eorum relicta. at illis vix decimae super portiones
erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant,
cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus
sed sola instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta
equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac
numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs
actionibus. ac tamen grande gaudium quod tam pauperes
forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset. exau-
ctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et
Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e
vigilibus Iulius Fronto. nec remedium in ceteros fuit, sed me-
tus initium, tamquam per artem et formidine singuli pelle-
rentur, omnibus suspectis.
(1, 21) Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes,
omne in turbido consilium, multa simul extimulabant,
luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in
Galbam ira, in Pisonem invidia; fingebat et metum quo magis
concupisceret: praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam
rursus et alterius exilii honorem expectandum. suspectum
semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur.
nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum
apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum: oc-
cidi Othonem posse. proinde agendum audendumque, dum
Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. oppor-
tunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus,
ubi perniciosior sit quies quam temeritas. mortem omnibus
ex natura aequalem oblivione apud posteros vel gloria di-
stingui; ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat,
acrioris viri esse merito perire.
(1, 22) Non erat Othonis mollis et corpori similis animus.
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata
domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia
ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut
sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgen-
tibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni
annum observatione siderum adfirmant, genus hominum po-
tentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra
et vetabitur semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae
mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum,
habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes,
cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex
eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et
iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in impe-
rium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu fa-
torum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius
obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris
instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur.
(1, 23) Sed sceleris cogitatio incertum an repens: studia mi-
litum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfe-
ctaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum
quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani co-
mitatus contubernalis appellando; alios agnoscere, quos-
dam requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo sae-
pius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque alia
turbamenta vulgi. labores itinerum, inopia commeatuum, du-
ritia imperii atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et
Achaiae urbes classibus adire soliti Pyrenaeum et Alpes et
immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur.
(1, 24) Flagrantibus iam militum animis velut faces addide-
rat Maevius Pudens, e proximis Tigellini. is mobilissimum
quemque ingenio aut pecuniae indigum et in novas cupidi-
tates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut
per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epula-
retur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos divi-
deret; quam velut publicam largitionem Otho secretioribus
apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor
ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum vicino
ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono
dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et oc-
culta fallebant.
(1, 25) Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefe-
cit, a quo Barbium Proculum tesserarium speculatorum et
Veturium optionem eorundem perductos, postquam vario ser-
mone callidos audacisque cognovit, pretio et promissis one-
rat, data pecunia ad pertemptandos plurium animos. susce-
pere duo manipulares imperium populi Romani transferen-
dum et transtulerunt. in conscientiam facinoris pauci adsciti:
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, pri-
mores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus
et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi. erant
quos memoria Neronis ac desiderium prioris licentiae ac-
cenderet: in commune omnes metu mutandae militiae terre-
bantur.
(1, 26) Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum mo-
tas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici
exercitus fidem. adeoque parata apud malos seditio, etiam
apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die re-
deuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis
et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulen-
tos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foe-
dare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tene-
bras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus
oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinare-
tur. multa erumpentis seditionis indicia per conscios op-
pressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit,
ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod
non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax.
(1, 27) Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro
aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius tristia exta et in-
stantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente
Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contra-
rio et suis cogitationibus prosperum interpretante. nec multo
post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto
et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et
paratae coniurationis convenerat. Otho, causam digressus
requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque
prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam do-
mum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Sa-
turni pergit. ibi tres et viginti speculatores consalutatum im-
peratorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festi-
nanter impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme
milites in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique mi-
raculo, pars clamore et gladiis, pars silentio, animum ex
eventu sumpturi.
(1, 28) Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus.
is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si
contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque suspi-
cionem conscientiae; anteposuere ceteri quoque tribuni cen-
turionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus ani-
morum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vel-
lent, omnes paterentur.
(1, 29) Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat
alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra
incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui rapere-
tur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formi-
dine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti
adulationis. igitur consultantibus placuit pertemptari animum
cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum
Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis serva-
batur. Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum ad-
locutus est: sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna-
rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat,
Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato
in vestra manu positum est, non quia meo nomine tristiorem
casum paveam, ut qui adversas res expertus cum maxime
discam ne secundas quidem minus discriminis habere: patris
et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire
hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est,
occidere. solacium proximi motus habebamus incruentam
urbem et res sine discordia translatas: provisum adoptione vi-
debatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset.
(1, 30) Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque
enim relatu virtutum in comparatione Othonis opus est. vi-
tia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum
amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo mu-
liebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus luxuria
specie liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare ne-
sciet. stupra nunc et comissationes et feminarum coetus vol-
vit animo: haec principatus praemia putat, quorum libido ac
voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis;
nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis arti-
bus exercuit. Galbam consensus generis humani, me Galba
consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et se-
natus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones,
interest ne imperatorem pessimi faciant. legionum seditio
adversus duces suos audita est aliquando: vestra fides fama-
que inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos desti-
tuit, non vos Neronem. minus triginta transfugae et deser-
tores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo
ferret, imperium adsignabunt? admittitis exemplum et quie-
scendo commune crimen facitis? transcendet haec licentia in
provincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos per-
tinebunt. nec est plus quod pro caede principis quam quod
innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem
quam ab aliis pro facinore accipietis.
(1, 31) Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata
contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo
adhuc consilio rapit signa [quam], quod postea creditum est,
insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos
Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum
Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germa-
nicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae
diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo
statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra
praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter,
Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta
seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium
et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent
exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis,
fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio
classica nihil cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exer-
citus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica ve-
xilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis ani-
mis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde
rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba re-
fovebat.
(1, 32) Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servi-
tiis et dissono clamore caedem Othonis et coniuratorum exi-
tium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod
postularent: neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem
die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more
quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et
studiis inanibus.
Interim Galbam duae sententiae distinebant: Titus Vinius
manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos adi-
tus, non eundum ad iratos censebat: daret malorum paeni-
tentiae, daret bonorum consensui spatium: scelera impetu,
bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si ratio
sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, in aliena
potestate.
(1, 33) Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret
invalida adhuc coniuratio paucorum: trepidaturum etiam Otho-
nem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione
nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat.
non expectandum ut compositis castris forum invadat et pro-
spectante Galba Capitolium adeat, dum egregius imperator
cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, ob-
sidionem nimirum toleraturus. et praeclarum in servis auxi-
lium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum va-
let, prima indignatio elanguescat. proinde intuta quae in-
decora; vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini:
id Othoni invidiosius et ipsis honestum. repugnantem huic
sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo
privati odii pertinacia in publicum exitium.
(1, 34) Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus
accessit. praemissus tamen in castra Piso, ut iuvenis magno
nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat
seu quia irati ita volebant; et facilius de odio creditur. vix-
dum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus pri-
mum et incertus rumor: mox, ut in magnis mendaciis, inter-
fuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter
gaudentis et incuriosos. multi arbitrabantur compositum au-
ctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum
Galbam laeta falso vulgaverint.
(1, 35) Tum vero non populus tantum et imperita plebs in
plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senato-
rum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus
ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes,
ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non
ausurus, nimii verbis, linguae feroces; nemo scire et omnes
adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus
sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque
corpore [re]sistens sella levaretur. obvius in Palatio Iulius At-
ticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se
Othonem exclamavit; et Galba commilito, inquit, quis ius-
sit? insigni animo ad coercendam militarem licentiam, mi-
nantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus.
(1, 36) Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque
ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in
quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter
signa Othonem vexillis circumdarent. nec tribunis aut cen-
turionibus adeundi locus: gregarius miles caveri insuper prae-
positos iubebat. strepere cuncta clamoribus et tumultu et
exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis
segni adulatione vocibus, sed ut quemque adfluentium mili-
tum aspexerant, prensare manibus, complecti armis, conlo-
care iuxta, praeire sacramentum, modo imperatorem mili-
tibus, modo milites imperatori commendare. nec deerat Otho
protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia
serviliter pro dominatione. postquam universa classicorum
legio sacramentum eius accepit, fidens viribus, et quos ad-
huc singulos extimulaverat, accendendos in commune ratus
pro vallo castrorum ita coepit.
(1, 37) Quis ad vos processerim commilitones, dicere non
possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a
vobis nominatus, nec principem alio imperante. vestrum
quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperato-
rem populi Romani in castris an hostem habeatis. auditisne
ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo
manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una
posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut
qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum tru-
cidaverit. horror animum subit quotiens recordor feralem
introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis ur-
bis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem ac-
ceperat. his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad
principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii
Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia, Fontei Capito-
nis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Tur-
piliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia,
quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse prae-
dicat, emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic re-
media vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia,
parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras
disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses sunt,
et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et
Aegiali perdiderunt. minore avaritia ac licentia grassatus
esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos
habuit tamquam suos et vilis ut alienos. una illa domus suf-
ficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie expro-
bratur.
(1, 38) Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset
accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum
iudicabat. vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam
deos infaustam adoptionem aversantis. idem senatus, idem
populi Romani animus est: vestra virtus expectatur, apud
quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis
egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum
voco: omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors
togata defendit nunc Galbam sed detinet: cum vos aspexe-
rit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen,
quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus est in
eo consilio quod non potest laudari nisi peractum. aperire
deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more
et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus
suis distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque,
nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux
et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod
boni maerebant.
(1, 39) Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis
et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim
Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat; iam Marius
Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire,
alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent,
plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque eve-
nit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus
effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vi-
nio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu
conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio. haesi-
tationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto diffi-
cilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac proxi-
morum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo ala-
cres fidem atque animum ostentaverant.
(1, 40) Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis
impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri pro-
spectu. neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus
et conversae ad omnia aures; non tumultus, non quies, quale
magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen ar-
mari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et occupare peri-
cula iubet. igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pa-
corum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem
suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe,
proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrum-
punt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum
religio et priores et futuri principes terruere quo minus face-
rent scelus cuius ultor est quisquis successit.
(1, 41) Viso comminus armatorum agmine vexillarius comi-
tatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt)
dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo signo manifesta
in Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi
forum, destricta adversus dubitantis tela. iuxta Curtii la-
cum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac pro-
volutus est. extremam eius vocem, ut cuique odium aut ad-
miratio fuit, varie prodidere. alii suppliciter interrogasse
quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo depre-
catum: plures obtulisse ultro percussoribus iugulum: age-
rent ac ferirent, si ita [e] re publica videretur. non interfuit
occidentium quid diceret. de percussore non satis constat:
quidam Terentium evocatum, alii Laecanium; crebrior fama
tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso
gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura brachiaque (nam
pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate
et saevitia trunco iam corpori adiecta.
(1, 42) Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigi-
tur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclama-
verit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod
seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus
est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius scele-
ris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo
ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in
utrumque latus transverberatus.
(1, 43) Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas
nostra vidit. centurio is praetoriae cohortis, a Galba custo-
diae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et sce-
lus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se per-
cussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso
in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici
servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo-
niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere
missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpi-
cius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate
donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus
Piso in foribus templi trucidatur.
(1, 44) Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nul-
lum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu
tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio
coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in
Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confude-
rat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque cre-
debat. praefixa contis capita gestabantur inter signa cohor-
tium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas
manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso
ut pulchrum et memorabile facinus iactabant. plures quam
centum viginti libellos praemium exposcentium ob aliquam
notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnis-
que conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed tra-
dito principibus more munimentum ad praesens, in posterum
ultionem.
(1, 45) Alium crederes senatum, alium populum: ruere cun-
cti in castra, anteire proximos, certare cum praecurrentibus,
increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Otho-
nis manum; quantoque magis falsa erant quae fiebant, tanto
plura facere. nec aspernabatur singulos Otho, avidum et
minacem militum animum voce vultuque temperans. Marium
Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas
res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu-
striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi. cae-
dis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri
apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohiben-
dum scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri
iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio
subtraxit.
(1, 46) Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefe-
ctos sibi ipsi legere, Plotium Firmum e manipularibus quon-
dam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc Galba par-
tis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima fa-
miliaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse. urbi Fla-
vium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo
eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in
eo respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari centu-
rionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tri-
butum annuum pendebat. quarta pars manipuli sparsa per
commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centu-
rioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus
quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut servili-
bus ministeriis militare otium redimebant. tum locupletissi-
mus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vaca-
tionem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper
elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in ma-
nipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate
ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extre-
mum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione cen-
turionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas
exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis po-
stea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco prae-
fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem
ad caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum
Icelum ut in libertum palam animadversum.
(1, 47) Exacto per scelera die novissimum malorum fuit lae-
titia. vocat senatum praetor urbanus, certant adulationibus
ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni tri-
bunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores,
adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae pro-
misce iacta haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offen-
sas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit. Otho
cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium at-
que inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cre-
marique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribo-
nianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis
redemptisque capitibus, quae venalia interfectores serva-
verant.
(1, 48) Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat,
fama meliore quam fortuna. fratres eius Magnum Claudius,
Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul, quadriduo Cae-
sar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praela-
tus est ut prior occideretur. Titus Vinius quinquaginta se-
ptem annos variis moribus egit. pater illi praetoria familia,
maternus avus e proscriptis. prima militia infamis: legatum
Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine vi-
sendi situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa,
cum vigilias et cetera militiae munia eadem lascivia temptas-
set, in ipsis principiis stuprum ausa, et criminis huius reus
Titus Vinius arguebatur. igitur iussu G. Caesaris oneratus
catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum
inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque
servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum au-
reum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli
omnium Vinio fictilibus ministrari iussit. sed Vinius procon-
sulatu Galliam Narbonensem severe integreque rexit; mox
Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, prom-
ptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius,
eadem vi. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum,
Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.
(1, 49) Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum
plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e priori-
bus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Pa-
trobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat)
postera demum die repertum et cremato iam corpori admi-
xtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septua-
ginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et
alieno imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas,
magnae opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia quam
cum virtutibus. famae nec incuriosus nec venditator; pecu-
niae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus;
amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine re-
prehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam igna-
rus. sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut,
quod segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas
militari laude apud Germanias floruit. pro consule Africam
moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia con-
tinuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium con-
sensu capax imperii nisi imperasset.
(1, 50) Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sce-
leris, simul veteres Othonis mores paventem novus insuper
de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppres-
sus ut tantum superioris Germaniae exercitum descivisse
crederetur. tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia
luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter
electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura
rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere. nec iam
recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civi-
lium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vasti-
tatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos
et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina,
loquebantur. prope eversum orbem etiam cum de princi-
patu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse
Caesare Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub
Pompeio Brutoque rem publicam: nunc pro Othone an pro
Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces, utraque
detestanda vota inter duos, quorum bello solum id scires,
deteriorem fore qui vicisset. erant qui Vespasianum et arma
Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita
bellum aliud atque alias cladis horrebant. et ambigua de
Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in
melius mutatus est.
(1, 51) Nunc initia causasque motus Vitelliani expediam.
caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda gloria-
que exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli
victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam
stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam
toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae,
quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa-
ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri, arma,
equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum cen-
turias tantum suas turmasque noverant; exercitus finibus pro-
vinciarum discernebantur: tum adversus Vindicem contractae
legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma
novasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et vi-
ctos vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum
accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix
adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indi-
derant. igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulen-
tia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populatio-
nes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avari-
tiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia
Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tribu-
torum partem et publice donatos in ignominiam exercitus
iactabant. accessit callide vulgatum, temere creditum, deci-
mari legiones et promptissimum quemque centurionum di-
mitti. undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa
Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda
rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque mate-
ries in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexe-
rant, securitate.
(1, 52) Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus
Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum
cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignomi-
nia, adlevatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in
quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsi-
gnandisve militiae ordinibus integre mutaverat. nec consula-
ris legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et [ut]
Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque
faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua,
largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro
virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut
modesti quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et
insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius
Valens; e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam
a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia in-
grate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio
moram; adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia:
male fidas provincias, precarium seni imperium et brevi trans-
iturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae occurre-
ret. merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto
patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris
et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre
privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut con-
cupisceret magis quam ut speraret.
(1, 53) At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa,
corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto in-
cessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quae-
storem in Baetica impigre in partis suas transgressum, le-
gioni praeposuit: mox compertum publicam pecuniam aver-
tisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina aegre passus
miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire
statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et
bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso
Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento
vexillis inferioris Germaniae praeventus erat. et Treviri ac
Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno
finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscen-
tur: unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior
miles; et in Verginium favor cuicumque alii profuturus.
(1, 54) Miserat civitas Lingonum vetere instituto dona le-
gionibus dextras, hospitii insigne. legati eorum in squalo-
rem maestitiamque compositi per principia per contubernia
modo suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et
ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus
pericula et contumelias conquerentes accendebant animos.
nec procul seditione aberant cum Hordeonius Flaccus abire
legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris exce-
dere iubet. inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque inter-
fectos, ac ni sibi ipsi consulerent, fore ut acerrimi militum et
praesentia conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum
occiderentur. obstringuntur inter se tacito foedere legiones,
adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam cir-
cumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur,
mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu
ad bellum quam in pace ad concordiam.
(1, 55) Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalen-
darum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa
cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silen-
tio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortali-
bus natura, propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis
legionibus inerat diversitas animorum: primani quintanique
turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint:
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum
et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in
superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem
hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirum-
punt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicen-
sima cunctanter, mox consensu. ac ne reverentiam imperii
exuere viderentur, senatus populique Romani oblitterata iam
nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribuno-
rumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, nota-
bilius turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis
aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(1, 56) Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis
legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios,
non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia
innocens. quattuor centuriones duetvicensimae legionis,
Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus,
Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines,
impetu militum abrepti vinctique. nec cuiquam ultra fides aut
memoria prioris sacramenti, sed quod in seditionibus accidit,
unde plures erant omnes fuere.
Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam
Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio
nuntiat quartam et duetvicensimam legiones proiectis Gal-
bae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse.
id sacramentum inane visum: occupari nutantem fortunam
et offerri principem placuit. missi a Vitellio ad legiones le-
gatosque qui descivisse a Galba superiorem exercitum nun-
tiarent: proinde aut bellandum adversus desciscentis aut,
si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem: et
minore discrimine sumi principem quam quaeri.
(1, 57) Proxima legionis primae hiberna erant et prom-
ptissimus e legatis Fabius Valens. is die postero coloniam
Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque in-
gressus imperatorem Vitellium consalutavit. secutae ingenti
certamine eiusdem provinciae legiones; et superior exerci-
tus, speciosis senatus populique Romani nominibus relictis,
tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit: scires illum priore
biduo non penes rem publicam fuisse. ardorem exercituum
Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos,
arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus inge-
nio validus. nec principes modo coloniarum aut castrorum,
quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes,
sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos
phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecu-
niae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(1, 58) Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria
principatus per libertos agi solita in equites Romanos dispo-
nit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam
militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adpro-
bat, raro simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Pro-
pinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium Bur-
donem Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exar-
serat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox
insidias Fonteio Capitoni struxisset. grata erat memoria Ca-
pitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non
nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam
demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut
piaculum obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis [se]
cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti
vilior fuit.
(1, 59) Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens
inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur. et
erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quar-
tae decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a le-
gione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae
aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium
centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damna-
tos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis. accessere
partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem
mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdu-
nensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana
Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo minus
statim adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum.
(1, 60) Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sor-
dis contemptus exercitui invisusque. accendebat odium
eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim dis-
cors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant.
Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coe-
lio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat,
cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exerci-
tus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque
militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio co-
hortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit.
quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere
legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior.
(1, 61) Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibus-
que Vitellius duos duces, duo itinera bello destinavit: Fa-
bius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et
Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore trans-
itu Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris exerci-
tus electi cum aquila quintae legionis et cohortibus alisque,
ad quadraginta milia armatorum data; triginta milia Caecina
e superiore Germania ducebat, quorum robur legio una-
etvicensima fuit. addita utrique Germanorum auxilia, e qui-
bus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli
secuturus.
(1, 62) Mira inter exercitum imperatoremque diversitas: in-
stare miles, arma poscere, dum Galliae trepident, dum
Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem neque ignavae
pacis moras: invadendam Italiam, occupandam urbem; nihil
in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis
quam consulto opus esset. torpebat Vitellius et fortunam
principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, me-
dio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis
militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator
et strenuis vel ignavis spem metumve adderet. instructi in-
tentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici
Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam victor
prohibuit. laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem
in bellum agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu,
prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit, longum-
que per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies in-
territae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei
omen acciperetur.
(1, 63) Et Treviros quidem ut socios securi adiere: Divo-
duri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni
comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente
armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut
spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis
eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati
ab excidio civitatis temperavere; caesa tamen ad quattuor
milia hominum. isque terror Gallias invasit ut venienti mox
agmini universae civitates cum magistratibus et precibus
occurrerent, stratis per vias feminis puerisque: quaeque alia
placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace
tendebantur.
(1, 64) Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius
Valens in civitate Leucorum accepit. nec militum animus in
gaudium aut formidine permotus: bellum volvebat. Gallis
cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par,
ex Vitellio et metus. proxima Lingonum civitas erat, fida
partibus. benigne excepti modestia certavere, sed brevis
laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta de-
cima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius
Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa inter Batavos
et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur,
prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione pau-
corum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra ad-
versus Aeduos quaesita belli causa: iussi pecuniam atque
arma deferre gratuitos insuper commeatus praebuere. quod
Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed legio Ita-
lica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam
Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Va-
lens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus
meritus, nullo apud Vitellium honore fuit: secretis eum cri-
minationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior
deciperetur, palam laudatum.
(1, 65) Veterem inter Lugdunensis [et Viennensis] discordiam
proximum bellum accenderat. multae in vicem clades,
crebrius infestiusque quam ut tantum propter Neronem Gal-
bamque pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium occa-
sione irae in fiscum verterat; multus contra in Viennensis
honor: unde aemulatio et invidia et uno amne discretis co-
nexum odium. igitur Lugdunenses extimulare singulos mi-
litum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab
illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas
nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et ubi cau-
sas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostende-
bant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces: irent
ultores, excinderent sedem Gallici belli: cuncta illic externa
et hostilia: se, coloniam Romanam et partem exercitus et
prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra
daret, iratis ne relinquerent.
(1, 66) His et pluribus in eundem modum perpulerant ut
ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun-
diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui
Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen
incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum
animos; addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios.
tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salu-
tem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis
auribus accepta; publice tamen armis multati, privatis et
promiscis copiis iuvere militem. sed fama constans fuit ipsum
Valentem magna pecunia emptum. is diu sordidus, repente
dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate
longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex pro-
digus. lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocon-
tiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum
mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus
possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter
ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit,
donec pecunia mitigaretur. quotiens pecuniae materia dees-
set, stupris et adulteriis exorabatur. sic ad Alpis perventum.
(1, 67) Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritave-
rant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis
virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae
ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit
avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis; rapuerant
pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii
suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii,
interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad
Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam
militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus proximam
quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota
propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum
municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu
frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut versos in legio-
nem Helvetios a tergo adgrederentur.
(1, 68) Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quam-
quam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non
arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere.
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dila-
psis vetustate moenibus; hinc Caecina cum valido exercitu,
inde Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum iuven-
tus, sueta armis et more militiae exercita. undique populatio
et caedes: ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars
saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere. ac statim
immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Ger-
manis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata.
cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine
peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta.
in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem belli
Caecina animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae Vitellii
reliquit.
(1, 69) Haud facile dictu est, legati Helvetiorum minus
placabilem imperatorem an militem invenerint. civitatis exci-
dium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant. ne
Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum Claudius
Cossus, unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem
apta trepidatione occultans atque eo validior, militis animum
mitigavit. ut est mos, vulgus mutabile subitis et tam pronum in
misericordiam quam immodicum saevitia fuerat: effusis lacri-
mis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque
civitati impetravere.
(1, 70) Caecina paucos in Helvetiis moratus dies dum sen-
tentiae Vitellii certior fieret, simul transitum Alpium parans,
laetum ex Italia nuntium accipit alam Silianam circa Padum
agentem sacramento Vitellii accessisse. pro consule Vitel-
lium Siliani in Africa habuerant; mox a Nerone, ut in Ae-
gyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revo-
cati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui
Othonis ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum
et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in partis
et ut donum aliquod novo principi firmissima transpadanae
regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam
et Vercellas, adiunxere. id Caecinae per ipsos compertum.
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi
nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britanno-
rum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse
paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret
adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxi-
liis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul
reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque cer-
tatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros,
Poenino itinere subsignanum militem et grave legionum
agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.
(1, 71) Otho interim contra spem omnium non deliciis neque
desidia torpescere: dilatae voluptates, dissimulata luxuria
et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formi-
dinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura. Marium
Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum sae-
vitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet; clemen-
tiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur. Celsus
constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus,
exemplum ultro imputavit. nec Otho quasi ignosceret sed
deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter
intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, man-
sitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra
et infelix. laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus
Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem
admirantibus cui irascebantur.
(1, 72) Par inde exultatio disparibus causis consecuta
impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris
parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam
vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius
erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, vi-
rilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae-
dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac pro-
ditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt,
diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desi-
derium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexen-
tis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non cle-
mentia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia
pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens
adversus publicum odium privatam gratiam praeparat: unde
nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior
populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii
invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi
plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis
vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas
aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum
et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem
vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(1, 73) Per idem tempus expostulata ad supplicium Calvia
Crispinilla variis frustrationibus et adversa dissimulantis
principis fama periculo exempta est. magistra libidinum Ne-
ronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clo-
dium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita,
totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio
subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox
potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus
iuxta valent.
(1, 74) Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae
ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant pecuniam et
gratiam et quemcumque [e] quietis locis prodigae vitae legis-
set. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrim-
que et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac
flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis
quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Ger-
manicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae
Lugduni agebant copias specie senatus misit. legati apud
Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur;
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho ad-
iunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit
epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad prae-
torias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et
concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante
traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent.
(1, 75) Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello
impares, in pace nihil amissuri; neque ideo praetorianorum
fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a
Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis in-
pune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia
fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem
gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem
Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni
incolumes sibi mater ac liberi servarentur. et stetit domus
utraque, sub Othone incertum an metu: Vitellius victor
clementiae gloriam tulit.
(1, 76) Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius
iurasse in eum Dalmatiae ac Pannoniae et Moesiae legiones.
idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius
Rufus: set statim cognitum est conversam ad Vitellium
Hispaniam. ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo
in verba Othonis obstricta, diu mansit. nusquam fides aut
amor: metu ac necessitate huc illuc mutabantur. eadem for-
mido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili
transitu ad proximos et validiores. longinquae provinciae
et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem mane-
bat, non partium studio, sed erat grande momentum in no-
mine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior
auditus. Iudaicum exercitum Vespasianus, Syriae legiones
Mucianus sacramento Othonis adegere; simul Aegyptus om-
nesque versae in Orientem provinciae nomine eius teneban-
tur. idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque
expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate: Cre-
scens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem
se rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis
imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo festinavit.
Carthaginem ceterae civitates secutae.
(1, 77) Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio
quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat,
Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex
dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti
usu properando. consul cum Titiano fratre in kalendas Mar-
tias ipse; proximos mensis Verginio destinat ut aliquod
exercitui Germanico delenimentum; iungitur Verginio Pom-
peius Vopiscus praetexto veteris amicitiae; plerique Vien-
nensium honori datum interpretabantur. ceteri consulatus ex
destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio
Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septem-
bris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor interces-
sit. sed Otho pontificatus auguratusque honoratis iam senibus
cumulum dignitatis addidit, aut recens ab exilio reversos
nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis in sola-
cium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, Saevino
P . . . senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio
ac Nerone ceciderant: placuit ignoscentibus verso nomine,
quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam
bonae leges peribant.
(1, 78) Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum
animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum
adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, pro-
vinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit; nova iura
Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura.
inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis
excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae
per senatus consultum reposuit; creditus est etiam de cele-
branda Neronis memoria agitavisse spe vulgum adliciendi.
et fuere qui imagines Neronis proponerent: atque etiam
Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobili-
tatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse
in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore.
(1, 79) Conversis ad civile bellum animis externa sine cura
habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore
hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam
inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu
praedae magis quam pugnae intenta. igitur vagos et incurio-
sos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Roma-
nos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine prae-
dae graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta
equorum pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum
dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil
ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas adve-
nere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto
gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque
manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pon-
dere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis
lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus
impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad
resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur.
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsul-
tans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (ne-
que enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec
pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur. ibi
saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id Romae
compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua,
Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus,
legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto
Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello
et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(1, 80) Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta
seditio prope urbi excidio fuit. septimam decimam cohortem
e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat; armandae
eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo
magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula
cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis
in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem
sui movere. fremit miles et tribunos centurionesque pro-
ditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad perniciem
Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus
quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est,
cuiuscumque motus novi cupidum; et obsequia meliorum nox
abstulerat. resistentem seditioni tribunum et severissimos
centurionum obtruncant; rapta arma, nudati gladii; insidentes
equis urbem ac Palatium petunt.
(1, 81) Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis
virisque; qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus
imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi
periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formi-
dine detegi, simul Othonis vultum intueri; utque evenit in-
clinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur.
sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et
praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat
et abire propere omnis e convivio iussit. tum vero passim
magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum
frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis
itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique
humillimus cliens, incertas latebras petivere.
(1, 82) Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus
quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem
expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio
Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undi-
que arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo
in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et
quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in
omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro
insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque
in castra inviti neque innocentes. postera die velut capta
urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs;
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam
paenitentiae. manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et
Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut
horridius. finis sermonis in eo ut quina milia nummum
singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra
ausus. atque illum tribuni centurionesque circumsistunt,
abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes. sen-
sit invidiam miles et compositus in obsequium auctores
seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(1, 83) Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum
animis, cum optimus quisque remedium praesentis licentiae
posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso imperio
laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impelle-
rentur, simul reputans non posse principatum scelere quae-
situm subita modestia et prisca gravitate retineri, sed
discrimine urbis et periculo senatus anxius, postremo ita
disseruit: neque ut adfectus vestros in amorem mei accen-
derem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohor-
tarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulatu-
rus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me
modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate
vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne
detrectatione quidem aut formidine periculorum: nimia pietas
vestra acrius quam considerate excitavit; nam saepe hone-
stas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus
consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam au-
diri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum
aut occasionum velocitas patitur? tam nescire quaedam mi-
lites quam scire oportet: ita se ducum auctoritas, sic rigor
disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque
tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis
liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit. an et
illic nocte intempesta rapientur arma? unus alterve perditus
ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima
insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus
imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?
(1, 84) Vos quidem istud pro me: sed in discursu ac te-
nebris et rerum omnium confusione patefieri occasio etiam
adversus me potest. si Vitellio et satellitibus eius eligendi
facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecen-
tur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt?
ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut con-
fusi pedites equitesque in exitium ruamus. parendo potius,
commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares
continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est
qui ante discrimen quietissimus. vobis arma et animus sit:
mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite. pau-
corum culpa fuit, duorum poena erit: ceteri abolete memo-
riam foedissimae noctis. nec illas adversus senatum voces
ullus usquam exercitus audiat. caput imperii et decora
omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi,
quos cum maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant.
ulline Italiae alumni et Romana vere iuventus ad sanguinem
et caedem depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria
sordis et obscuritatem Vitellianarum partium praestringimus?
nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quandam
exercitus habet, senatus nobiscum est: sic fit ut hinc res
publica, inde hostes rei publicae constiterint. quid? vos
pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu
lapidum stare creditis? muta ista et inanima intercidere ac
reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax gentium et
mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc
auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et
a regibus usque ad principes continuum et immortalem, sicut
a maioribus accepimus, sic posteris tradamus; nam ut ex
vobis senatores, ita ex senatoribus principes nascuntur.
(1, 85) Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum
animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam
in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad
praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi
redierat: strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut
nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto
habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes
aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos
quoque milites venisse in urbem ad studia partium noscenda
plerique credebant: unde plena omnia suspicionum et vix
secreta domuum sine formidine. sed plurimum trepidationis
in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum
vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere
prosperis viderentur. coacto vero in curiam senatu arduus
rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta
libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota
adulatio. igitur versare sententias et huc atque illuc tor-
quere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen-
tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra
iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu
verborum sibi ipsi obstrepentes.
(1, 86) Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vul-
gata: in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victo-
ria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana spe-
ciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et
immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum
in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia
rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum
in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio
etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso
auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refu-
sus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius
modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in
tabernis et cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quae-
stus et penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis
insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque
primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti
expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter
belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in
prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(1, 87) Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando
Poeninae Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitel-
lianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam ad-
gredi statuit classe valida et partibus fida, quod reliquos
caesorum ad pontem Mulvium et saevitia Galbae in custodia
habitos in numeros legionis composuerat, facta et ceteris
spe honoratae in posterum militiae. addidit classi urbanas
cohortis et plerosque e praetorianis, viris et robur exerci-
tus atque ipsis ducibus consilium et custodes. summa expe-
ditionis Antonio Novello, Suedio Clementi primipilaribus,
Aemilio Pacensi, cui ademptum a Galba tribunatum reddi-
derat, permissa. curam navium Moschus libertus retinebat
ad observandam honestiorum fidem immutatus. peditum
equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius
Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo
praetorii praefecto. is urbanae militiae impiger, bellorum
insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem
Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est,
pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(1, 88) Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in colo-
niam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum
ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae mon-
stratus. multos e magistratibus, magnam consularium partem
Otho non participes aut ministros bello, sed comitum specie
secum expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem
quo ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem nec ut hostis.
igitur motae urbis curae; nullus ordo metu aut periculo va-
cuus. primores senatus aetate invalidi et longa pace desides,
segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques,
quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, mani-
festius pavidi. nec deerant e contrario qui ambitione sto-
lida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos
apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen-
tum belli mercarentur. sapientibus quietis et rei publicae
cura; levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tu-
mens; multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus ala-
cres et per incerta tutissimi.
(1, 89) Sed vulgus et magnitudine nimia communium cura-
rum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa
in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis,
quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura
tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque
velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Cae-
sarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus
populus Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis
adversa [ad] rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Clau-
dium incepta simul audita et coercita; Nero nuntiis magis et
rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et,
quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem de-
ducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a
tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere
qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum condito-
rum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem
ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgres-
sus extimulabat.
(1, 90) Pridie idus Martias commendata patribus re publica
reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conver-
sas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in
speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu
sterile. mox vocata contione maiestatem urbis et consensum
populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partis
modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam
increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio,
seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium
abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino
et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri Trachali ingenio
Othonem uti credebatur; et erant qui genus ipsum orandi
noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi
auris latum et sonans. clamor vocesque vulgi ex more
adulandi nimiae et falsae: quasi dictatorem Caesarem aut
imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque
certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii: ut
in familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publi-
cum. profectus Otho quietem urbis curasque imperii Salvio
Titiano fratri permisit.



Top Autoren